276 imponendi modo. Ilunc autem Thahy libenter retineremus in servitiis nostris; sed vix manebit, si non fuerit officio restifutus. Ubi scribitis, quosdam aemulos vestros dixisse, quod vos laboraretis contra Joannem Thahy et vos essetis occa-sio privationis ejusdem, et illi hoc male de vobis dicerent et sentirent: nos de his nihil unquam audivimus, neque si audivissemus, crederemus. Venerunt hue nuncii Regni Croatiae, quibus quidquid responderimus, vobis significabimus. Vos invigilate et omnem operam impendite, ut oratores nostri ad Sclavoniam missi, bo-num Nobis responsum referre possint. De violentia, quam exercere dicitur Comes Ferdinandus de Frangepanibus, loquamini cum Regnicolis in Diaeta, et con-sulatis tandem una cum ipsis, quid nobis sit faciendum. Non sumus opressis authoritate nostra defuturi, de illorum enim dissensione et quiete modis omnibus curam gerere volumus. Datum Budae feria quarta proxiina post Elisabeth Viduae. Anno Domini Millesimo Quingentesimo vigesimo quinto. A tergo : Magnifico Francisco de Batlhyan, Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae Bano, fideli nobis dilecto. Originale in Arcliivo Konuendiensi Illustr. Principia Batthyani. CAC. Anno 1525. feria 6. próxima post festum F>. Luciae Virginis. Budae. Ludovicus II. Rex Bano F. Batthyan scribit, ut Regni Croatiae Nobiles, qui pacem cum Turcis cupiebant, ad patientiam disponat. Ludovicus, Dei Gratia Rex Hungariae et Bohemiae etc. Magnifice fidelis nobis dilecte. Comités et reliquiae Nobilium Regni Nostri Croatiae miserunt ad nos his diebus oratores suos, ex quibus animum illorum de concordia cum Turcis facienda cognovimus, nisi nos extremis et afflictis eorum rebus jam tandem subveniremus. Petunt autem a nobis, ut duobus verbis significe-mus subsidium et defensionem. Oratores cum bona spe nostrae in eos gratiae et futurae provisionis dimisimus; sed quum ipsis cerium el finale responsum de his rebus difficillimis absque scitu et deliberatione Regnicolarum nostrorum facere nequiverimus, polliciti sumus, turn honoris ipsorum causa turn et aequiore animo expectarent, per oratores Nostros proprios velle ipsis ad postulata respondere.