23 anitente manu conlìrmauit propria. Videlicet ut antiquam Dalmatiae libertatem, in nullo unquam deberet fraudare ; nec Episcopum, uel primatum aliquem, nisi ab eorum uelle electum, illis dare confirmationem. Deinde hoc idem similiter supra sancta qualuor Evangelia, (Episcopi iuraverunt, quorum nomina) hic sunt : Laurentius Strigoniensis Archiepiscopus, Marcellus Vaciensis Episcopus, Simon Quinque-Ecclesiensis, Mattheus Vesperensis, Georgius Georensis, Sixtus Vara-densis, Fulbertus Colocensis, cum caeteris Hungariae Episcopis. Comites uero maiores omnes hoc idem iurauere, quorum paucorum nomina scio, hi sunt: Joannes Palatinus, Cledinus, Marcus, Saulus, Saunicus et multi alii, quorum nomina, aut nunquam scire curaui, aut si sciui, in memoria non habeo, quae si omnium scirem, et uellem ponere nomina, in altum nimium nostra turgescerel pagina. Nam praeter Regem et Episcopos, et comites magnos, iurauere hoc idem et multi centurionum. Ule enim, qui Prouinciam Dalmatiae subesse Regi disposuerat, securus esse uolebat, per multas et magnas personas, sibi suisque successoribus, et eorum haeredibus, antiquam fore debere libertatem. Ad me-moriam uero tantae confirmations, tres cruces aureas dedit Rex, supra quas et quae superius explanauimus confirmauerat. Vnam uidelicet Jaderensi Ecclesiae, aliam Spalatensi, etiam Arbensi, simul quosque Nobiles Prouinciae ad se uocauit. Hac ergo securitate pace firmata, simulque terra tota per circuitum praevisa, Rex regressus est in Vngariam. Ex Libro : Pactorum Archivii Veneti. — Habet quoque G. Wenzel in Codice Dipi. Arpadi ano continuato Pesthini 1860, pag. 43. XVII. Anno ÌÌ02. ’Colomanum Hungariae Regem Belgradi supra mare Dalmatiae et Croatiae Regem coronatum fuisse patet. Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo se-•cundo. Ego Colomannus dei gratia rex Hungarie, Croatie atque Dalmatie, salvo habito consilio postqam coronatus fui Belgradi supra mare, in urbe regia, ro-gatu subscriptorum meorum comitum pro charitate Dei, et remedio animae mee, dono perpetuam pacem et regiam libertatem monasterio sancte Marie monia-lium, quod situm est in Jadera, ut ibi Deo deuote degentes, secure Deum interpellare pro me et pro statu mei regni valeant. Nam nemo secularibus involutus curis, Deum, ut tanto decet ordini, contemplare potest. Unde sub istius pri-uilegij scriptione hanc dationem regie libertatis sic corroboro, ut nullus mei regni audeat quidquam distrahere uel auferre illi monasterio, tam in mobilibus, quam in immobilibus; si quis vero contumax nostre regali huic jussioni contraire ten-