68 ipsius varietate litere non laedatur, auctoritate presencium concedimus postulatane Nulli ergo etc. dat. Lugduni IV. kal. Aprilis anno V. *) E Regest. Innocenti PP. IV. Kal. Aprilis anno V. in secr. Tabulario Vatic. Item e Cod. Bibl. Vat. Nro. 7157 fol. 184 descripsit Dr. Fr. Racki. LV. Anno Í252. In Regno Dalmatiae consvetudo pro lege valuit. In nomine D. N. Jesu Christi Amen. Anno Incarnationis : 1252. Ind. 11 temporibus D. Innocentii Pape IV. ac D. Belle Illuslris Regis Hungarie hoc actum est. Cuni prophetici sermonis eulogium opus sit iustitie pax, que uni-cuique sua Iura servando, totius humane cohabitationis et societatis vinculum merito nuncupatur; necesse est omnibus legaliter vivere cupientibus huius saluti-feris connecti vinculis et ab eis (sic) cultu nullo tempore declinare, que denique juslitie norma, quasi gemino Calle procedens, jure videlicet scripto, ac consue-tudinibus approbatis, ad veritatis tramitem cunctis mortalibus iter pandit. Quia vero in partibus Dalmatie, consuetudinis usque longeue auctoritas, quam maxime pro lege veneratili’, idcirco Ego Stanimirus Archipresbiter, una cum Tolone, Joanne et Crisogono Clericis, tam pieno mandato universi Cleri Sibenicensis, ad Spalatensem Ecclesiam, tamquam ad Caput metropol. accedentes: ibidem Corani Venerabili uiro Thoma Archidiácono et Capituli S. Domnij dicimus, profitemur et recognoscimus, nos omnimodam subiectionem debere D. Treguano Episcopo *) Privilegium hocce do rifu slavico sciiuus iam a Pontífice Johanne Vili. a. 880. mense Junio bulla, Svatopluco principi scripta, concessimi fuisse, his verbis : „Littcras denique sclauiniscas a Constantino quondam philosopho rcpertas, quibus deo laudes debite resouent, iure laudamus. Et in eadem lingua christi domini nostri preconia et opera enarrentur (sic ! sine ut) iubemus. Neque enim tribus tantum sed omnibus linguis dominum laudare auctoritate sacra monemur, qu§ precipit dicens. Laudate dominum omnes gentes et collaudate euin omnes populi. Et apostoli repleti spiritu sancto locuti sunt omnibus linguis inagnalia dei. Hinc et paulus c^lestis quoque tuba insonat monens: omnis lingua confi-ieatur, quia dominus noster Ihesus christus in gloria est dei patris. De quibus etiam linguis in prima ad corinthios epistola satis et manifeste nos ammonet, quatenus linguis loquentes ecclesiam dei edifi-cemus. Nec sane fidei uel doctrine aliquid obstat siue missas in eadem sclauinica lingua canere, siuo sacrum euangelium uel lectiones diuinas noui et ueteris testamenti bene translatas et interpretantes legere, aut alia horarum officia psallere. Quoniam qui fecit tres linguas principales, hebream scilicet, grecam et latinara, ipse creauit et alias omnes ad laudem et gloriam suam. Iubemus tamen, ut in omnibus ecclesiis terr§ uestr§ propter maiorein honorificentiam euangelium latine legatur, et postmodum sclauinica lingua translatum in auribus populi latina uerba non intelligentis adnuntietur. Sicut iu qui-busdam ecclesiis fieri uidetur.“ etc. E Regest. Johannis PP. Vili, in sacr. Tabulario Vat.