346 Leopoldus Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiaa Rex. Reverende, Ilonorabiles, Spectabiles, Magnifici, Egregii et Nobiles, Prudentes item ac Circumspecti, Fideles nobis dilecti. Ea, quae fidelitates vestrae penes literas Credentionales, medio certorum Able-gatorum suorum, utpote fidelium itidem nostrorum, Honorabilis ac Magnifici Ale-xandri Ignatii Mikulich de Brukonowcz, Archi-Diaconi Cathedralis et Canonici Capituli Ecclesiae Zagrabiensis, nec non Egregii Petri Antolchich, Vice Comitis Comitatus Crisiensis, occasione iidelis aeque nostri Locumtenentis Bani Comitis Nicolai Erdeödy de Monyorokerek tee. plenario Banali titulo et munere decorandi Maiestati nostrae demisse exhibitas, repraesentata esse voluerunt, benigne intei— leximus. Et quamvis benigna mens nostra et intentio ea fuerit, ut pro Paterno, quo erga Fidelitates vestras et vestrum singulos ferimur favore et affectu, omnia ilia, quae ad salutem et permansionem libertatumque ac immunitatum vestrarum con-servationem spedare videntur, debitis ac optatis proficiant incrementis ; Demis-sa tarnen iterata vestra ratione dicti Banalis Officii ad pristinum suae integrae plenitudinis et nominis statum reducendi instantia, quominus hie et nunc admitti, quin potius tantisper suspendi debuerit, praegnantes quaedam ac maioris impor-tantiao et indaginis rationes obstiterunt. Interini curae nostrae erit, ut memoratum Officium absque longiori dilatio— no, uti nempe nobis opportunum niagis et expediens visum fuerit, Personae a vobis reconnnendalae, utpote praenominato Corniti Nicolao Erdeödy, ob praeclara etiam ipsius el lllustris Familiae suae benemerita, modo supradeclarato confera-tur, iidelitatesque Vestrae experiantur, quam specialem illibatae earundem erga nos et Auguslain Domum Nostram Austriacam multis argumentis contestatae fi-delitatis et constants devotionis servemus memoriam et respectum. Gratia be-nignitateque nostra Caesarea et Regia iisdem fidelitatibus vestris in reliquo iugi-ter propensi manentes. Datum in Civitate nostra Vienna die nona mensis Augusti Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Septuagesimo Septimo. Leopoldus m. p. Thomas Palfy m. p. Episcopus Nitriensis. Stephanus Orban m. p. Ex Protocollo Regni Congr. in Archivo Regni Croatiae «servato.