77 sterii Sm" Dei-Genitricis Virginis Mariae in Thopolszka usuales & cousuetas, tempore suo solvere et administrare teneantur. Judicia quoque et universas causas eorum justitiarias in sede Comittatus Zagrabiensis, ad instar aliorum Nobilium ejusdem sedis prosequi, actitare, et actitatas observare teneantur. Alias enim universas & quaslibet causas justiarias Jobagyonum ipsorum, quae in eorum Terri-toriis, et inter eosdem Jobagyones ipsorum quomodocunque contingunt, homicidia, violentiae, furticinia, & alia quaevis secularia vitia, omnes Nobiles annotali Kres, Kupissa, & Rak, ac eorum posteritates, in eorum sede, quacunque feria hebdo-madali, per eosdem legitime praefixa, judicare, et universos maléficos, rústicos, juxta eorum excessus punire, & quaecunque birsagia, ad maius tres marcas, á-poenam pacis, centum denarios usuales, medietalem praefati Nobiles, aliam me-dietatem judices ipsorum, per eosdein legitime pro tempore constituti, tollere, et prosequi, recipereque valeant, atque possint. In cujus donationis & perennalis confirmationis memoriam firmitatemque perpetúan), concessimus has litteras nostras privilegíales, dupplicis sigilli nostri in appensione munimine roboratas. Datum per manus Venerabilis viri Magistri Farkasii, Albensis Ecclesiae Praepositi, Can-cellarii nostrae Majestatis, dilecti fidelis nostri. Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Ducentésimo sexagésimo quarto. Nonas Octobris, Regni autem nostri vigésimo sexto. Ex transumptis, in corounitatibus Nobilium Kresic seu Krasii et Kupsina seu Kupcina, descendentium a supra-noininatis Kres et Kupila, asservatis. Habet quoque Kercelic Hist. Eccl. Zagr. p. 329. CEasdern donationales et privilegíales litteras confirmarunt: Ludoricus 1. Rex a. 1364, Vladislaus IV. a. 1499, Ludovicus II. a. 1519, Ferdinandus I. a. 1548, Maximilianus II. a. 1571 et Rudo ! fus II. a. 1583.) LXI. Anno 1264. Idus Martii. Abbati Toplicensi media pars terrae, quae Kralla voca-tur, a Michaele Comite de Sana, quod in hodierna Croatia turcica erat, possidenda traditur. Tenor Privilegij super Crala. Universis has Litteras inspecturis. Michael Comes de Sana, subscriptas veritati fidem adhibere. Noverint Universi, quod Nos de mandato et praecepto Excellentissimi Domini Nostri Regis Hungariae, medietatam Terrae Kralla, cum suis pertinentijs omnibus, sicut earn Pribislaus Comes tenuit in vita sua et possedit, Domino Abbati de Toplica, per Fratrem Desiderium Monachum suum, qui cum Litteris et praecepto venit ad Nos ex