<880 horreum, fossas, hortos pomarios, celiaria, foveas, sepimenta, & similia quae in detrimentum fortalitii, seu Civitatis vergere possent, inter fortalitium videlicet, He montem ac colles, ubi nunc excubiae tenentur; nemini ciijiisvis status & condi-tionis homini, liceat erigere aut extruere, neque cuipiam permittatur. Veriim horti pro caulibus, ac aliis culinae necessariis, ita tamen ut 200 ulnis a fortalitio longis, absint, praevia dimensuratione concedantur, & tales horti, sepimento transparente claudantnr. Et super haec omnia, pro meliore fortalitii praefati Carlostadiensis in eoque degentium militum incremento, consultum necessariumque visum est: ut singulis annis binae nundinae; unae, in Festo D. Caroli, hoc est 2H. die Januarii: alterae vero, 13. die Mensis Julii, hoc est in Festo B. Marga-rethae (ea siqnidem die Civitas ipsa extrui cepta est:) ad diuturnam rei memoriam, juxta bonum ordinem, & disposilionem Praefecti, celebrentur, sine tamen nundina-rum caeterorum vicinorum locorum praejudicio. Et per totum annum singulis diebus Sabbathi, solitum forum haebdomadale interteneatur. Verum hujusmodi nundinae, & Forum haebdomadale extra Fortalitium, juxta Praefecti demonstra-tionem, in loco commodo adminislrari, celebrarique debebunt. Nos igitur, qui commodis et permansioni lidelium nostrorum Regnicolarvm, prete/ali Regni nostri Croatiae, <$* consequenter prae/ato fortalitio Carlostadio, quod propter illius defensionem extructum esse dignoscitur, quam optime consultimi provisum esse cupimus; Requisitione & postulatione supradicti Serenissimi Domini Caroli Archiducis, patrui nostri diarissimi, facta ; benigne accepta & ad-missa praefalos articulos, super libertatibus, privilegiis, & immunitatibus dictae Civitatis novae Carlostadii, infra Castrum Dubovacz, in Regno nostro Croatiae, de novo constructae, editos & emanatos ; praesentibusque litteris nostris supra insertos & inscriptos : ac omnia & singula in eisdem contenta, eatenus, quatenus eidem rite legitime existunt emanati, ratos, gratos, & accepta habentes, pro praenominatis militibus ac incolis, caeteris inhabitatoribus dicti Fortalitii seu Civitatis, ipsorumque posteris & Successoribus, in praefato Fortalitio pro tempore degenlibus, perpetuo valituras approbavimus, ratificavimus & confirmavimus, Sal-rts semper antiquis legibns, consvetudinitms Regni nostri 11 angarine., partium ei subfectarum, permanentibus. Immo approbamus, ratificamus, & confirma-rnus, liaruni nostrarum, quibus secretum Sigillimi nostrum, quo ut Rex Hunga-rinè utimur, est apensum, vigore & testimonio litterarum. Datum in Arce nostra Regia Pragensi, XXIV. Die Aprilis, Anno Domini 1581. Regnorum nostrorum, Romani sexto: Hungariae & aliorum nono: Boliemiae vero anno similiter sexto. Nos itaque humillima supplicatione, pro parte praefatorum mililnm & in-colarum universorumque Civium dicti Fortalitii, sive Civitatis novae Carlostadiensis Nostrae. modo quo supra, porreeta Majestati, Regia benignitate exaudita, clementer & admissa, praelibatas nundinas Festi S. Margarethae, ex eodem Fest», in diem Sabbathi Dominicae, Sanctissimae Individuae Trinitatis, aliosque idem Sabbathum immediate praecedentes, ad id videlicet aptos et sulficientes dies : Forum item haebdomadale ex die Sabbathi, ad praetactum diem Jovis, trans-ferendum : Unas insuper nundinas pro Festo S. Bartholomaei quovis anno, omnino sub iisdem libertatibus & praerogativis, quibus nundinae liberae seu fora annualia libera, aliarum liberarum Civitatum nostrarum, oppidorum & villarum ce-leì>rantur, perpetuo servandas & in eadem Civitate nova Carlostadiensi celebranti ¡vs, absque tamen praejuditio nundinarum seu Fororum annualium, liberorum