352 lnterea omnem confidentiam in Vos Statusque et Ordines Regni Croatiae ponimus in hac publica necessitate praedecessorum Vestrorum vestigijs insistendo, minime defuturos, quin tantisper, donec plenarius succursus simul iuerit, ope et assistentia legionum ibidem assistentium, Metternich, Aspermont, Saurau et sup-plementorum Sereni atque Strasoldo, hostium insultus, excursiones et pagorum incinerationes repressuros, illasque Provincias ab vlteriore ruina protecturos, etiam hostium ditiones invadendo, illasque damnificando, cum sufficiente tamen cautela et servato receptu securo; Tandem Vobis vlterius notificabitur, qua via, ratione et modo, succursus Viennae obsessae quoque ex parte Vestra promovere et adjuuare poteritis. Inaudimus etiam Comitem Batthiani deferisse; et cum Leogradium non parum ad Insulae defensionem conferat, illud praesidium Vestrae directioni com-mitlimus, simulque Literas obedientionales ex Consilio Nostro Bellico emanatas bisce includimus ; ratione religionis vero quoad illum locuin pro tempore paulisper connivere poteritis. lnterea Grecium pro Commendante Militiae Nostrae expedivimus Campi Mareschalli locumtenentem Comitem Carolum de Strasoldo. qui mutua cor-respondentia mediante negotia militaría et Patriae defensionem sedulo promovere stu debit. Recognoscemus Suo tempore hanc Vestram Devotionis et fidelitatis con-testationem singularibus Privilegijs et remunerationibus erga Vos Statusque et Ordines Regni, quos omnes et singulos interea Imperiali Regiaque gratia Nostra benigne compleclimur. Dabantur Passauij die vigésima sexta Mensis Julij Anno Millesimo Sexcentesimo Octuagesimo tertio, Regnorum Nostrorum Romani vigésimo quinto, Hungarici vigésimo nono, Bohemici vero vigésimo séptimo. Leopoldus m. p. Hermanus Marchio Badensis m. p. Ad mandatimi Sacratissimae Caesareae Majestatis proprium: Christophorus Dorsch m. p. Joannes Adamus Wober m. p. A tergo : Spectabili ac Magnifico Corniti Nicolao Erdeòdy de Monyorokerek, Montis Claudij et Comitatus Varasdiensis perpetuo Comiti, Regnorum Nostrorum Dal-matiae, Croatiae et Sclauoniae Bano, Camerario et Consiliario Nostro, Fideli Nobis Dilecto. Wota Bani. Dominus Jellachich qua Ablegatus tempore modernae Keuolutionis Passauio a Sua Majestatc Sacratissima die 5. Augusti ad Castra Czuin postilla (sic) Mandatum hocce apportami 1683. Orig. in Archivo Regni Croatiae. Acta Regni Congr. 1683 Nr. 20.