J39 CII. Anno 1371. In Vissegrad. Ludovicus Rex Magistro Saracheno, Camerarum Syrmien-sis et Quinqueecclesiensis Corniti, insulas Absarum et Cherso, in Regno Dalmatiae sitas, et quidem cum iis-dem praerogativis, quibus alii nobiles Regnorum Dalmatiae et Croatiae suas possessiones conservant, donat. Nos Ludovicus, Dei gratia Rex Hungarie, Polonie, Dalmacie etc. Signi-ficamus tenore presentium quibus expedit vniuersis, memorie commendantes: Quod nos, cui interest ex innata Regia liberiate vniuscuiuscunque obsequiorum merita propensius in statera librare equitatis, et illis, quos Regie remuneration! dignos efficiunt, grata impendere premia ineritorum; intuitis fidelitatibus, et fide-lium Seruitiorum meritis, laude dignis, fidelis nostri dilecii Magistri Saracheni, Comilis Camerarum nostrarum Syrimiensis et Quinqueecclesiensis, quibus idem tam sollicite, tamque curiose in cunctis nostri et Regni nostri agendis sibi con-fisis et commissis studuit nobis compiacere, vt in eius obsequiis noster animus mitissime conquieuit; volentes sibi pro tantis gratuitis seruitits Regie remunerations antidoto occurrere Regio cum favore, quandam insulain nostram Absari et Kersi appellatam, in Regno nostro Dalmatie intra ambitum maris habitam, cum omnibus iuribus, vtilitatibus et pertinentiis ac prouentibus vniuersis, quovis no-minis vocabulo vocitatis, et ab antiquo ad ipsam Insulam Absari et Kersi spe-ctantibus, de manibus nostris regiis ex certa nostra scientia, eidem Magistro Saracheno, si heredibus caruerit, vsque duntaxat terminum vile sue, si vero ex altissima prouidentia, cuius nutu singula diriguntur, ipsum Magistrum Sarachenum heredes seu prolem habere contingat de femore suo descendenles, tunc iure perpetuo et irreuocabiliter, noue donationis nostre titulo in lilios filiorum suorum et heredum per heredes dedimus, donauimus et contulimus, imino damus et con-ferimus sub hiisdem prerogativis, quibus alii nobiles ipsorum Regnorum nostro-rum Dalmatie et Croatie, eorum possessiones proprias conseruant, possedendam, tenendam et habendam, harum sub secreti nostri sigilli testimonio litterarum, quas in formam nostri priuilegii redigi faciemus, dum nobis fuerint reportate. Datum in Wyssegrad feria quarta proxima ante festum beate Margarethe Virginis et Martyris. Anno Domini M.CCC.LXX. primo. (L. S. inferius impressi.) Ex Archivio Imp. Vienn. — Fejér. Codex Dipi. Regni Hungariae. T. IX. p. 337. 18*