251 C LXI. Anno 1501. die 17. Decembris. Budae. Y1 adis 1 aus Rex Banuni Slavoniae octavas in Regno Sla-voniae secundum statuta ejusdem Regni celebrare jubet. Commissio propria Domini Regis. Wladislaus Dei gracia Rex Hungarie et Bohemie &c. Fideli nostro Illustri Johanni Cornino, Lipthouie Duci ac Regnorum nostrorum Dalmacie, Croacie et Sclauonie Bano, salutem et graciam. Quia fideles nostri vniuersi domini Prelati, Barones et Nobiles Regni nostri Sclauonie celebracionem octauarum eiusdem Regni nostri ad vnicuni terminum puta Epiphaniarum Domini reduxerunt, statue-runtque, vt in dicto termino quolibet anno octane ipsis sine intermissione cele-brentur, eo duntaxat casu excepto, si oinnes illius Regni nostri Nobiles in pro-priis ipsorum personis cum Maiestale nostra in expedicione siue bello contra inimicos Regnorum nostrorum essent occupati; ob hoc Maiestati nostre per ora-tores suos ad nos missos humillime supplicarunt, vt hoc quoque anno non obstante absentia nostra octauas ipsis celebran faceremus. Nos igitur volentes, vi iuxta huiusmodi ordinacionem et deliberacionem ipsorum ad futurum quoque fe-stum Epiphaniarum Domini proxime venlurum eisdem octaue celebrentur; mandamus lidelitati vestre harum serie firmiter, quatenus in dicto Regno nostro Sclauonie huiusmodi octauas in ipso termino celebracionis earundem, non obstante absencia nostra, more alias consueto ipsis celebrare siue celebrari facere modis omnibus debeatis et teneamini. Secus non fachiri. Datum Bude feria quarta próxima post festum beate Lucie Virginis. Anno Domini Millesimo Quingentésimo primo. (Sigillimi Regium appressum ) Orig. in Archivo Regni Croatiae. Priv. N. 110. 32*