454 inentia Nostra Caesareo-Regia benigne resolvimus: ut Urbs et Portus Flumi-nensis, nec non Bona Buccariensia, in quantum illa Carlostadio Flumen versus proficiscendo ad dexternm Vine Carolinae sita sunt : Buccari, Ruccaricza et Porto Re, tanquam ad levam dictae Viae Carolinae sitis, pro Statu Militari relictis, ipsa praeterea Civilas Carlostadiensis in Liberam Begiamque Civitatem evehenda immediate Regno Croatiae reincorporentur; ex taliter porro Neo-reincorporandis Partibus Novus Comitatus erigatur, Idemque in omnibus ad Normara aliorum Comitatuum (iis, quae inox declarandae Directioni Guberniali in Puncto Commerciali immediate reservarentur, exceptis) Consilio Regio Croatico subordinetur, ejusque Jurisdictioni subsit. Pro eadem porro praedeclarata Materna Nostra solicitudine atque Providentia, volentes nimirum, ut Res Commercii in Districtu et Portu hoc Fluminensi, ex ipsa ordinata atque systematica Manipula-tione ad Statura florentiorem evehatur, Benigne vistim est Nobis Urbi et Portui huic Fluminensi Egregium Fidelem Nostrum Josephum Majlàth de Székhely, ante-bac Cameralera Consiliariuin Aulicum Nostrum et Referendarium, in Qualitate Gubernatoris, et cura pari, ac Comes ZinzendorfT Tergesti obtinet, activitate, Iisdemque Praerogalivis praeficere, simulque Eum pro Comitatus ex Reincorporando hoc Districtu efformandi et nomine Comitatus Severinensis insigniendi Supremo Comite clementer denominare. Cohaerenter autem ad praeraissa quoad resignationem et receptionem Districtus hujus id quoque clementer jussimus. ut Commissarij ex Parte Cancellarne Bohemico-Austriacae Aulicae exmittendi, Urbem et Portum Fluminensem, oranesque hujus Liltoralis Appertinenlias, quemadmodum etiara reliquae ad Di-strictum hunc applicandae Partes per respectivarmn Jurisdictionum Coramissarios, in Cohaerentia Benignae Nostrae Resolutionis resignabunlur, Commissarijs ex parte Jurisdictionis Hungaricae, signanter autem ex Gremio Consilii Nostri Regii Creatici exmittendis, ac in specie per Nos in Personis Comitis Stephani Niczky et Nicolaj Skerlecz clementer nominatis, in praesentia ipsius etiam denominati Gubernatoris Flurainensis in termino, se inter et Gubernatorem Nostrum Fluminensem, nec non Consilium Regium Croaticum concertando, resignarent. Ad hunc vero ipsum finem et scopum, Incrementnm videlicet in Regno Hungariae et Partibus Eidem adnexis Coramercii, id pariter clementer decrevimus atque resolvimus : ut Portus Fluminensis pari, qua Tergestiensis ratione et modo tractetur seu Favorem eundem obtineat, et evectio illius Sortis productorum, quibus Regnum Nostrum Hungariae abundaret, quorumve Distractio et Expor-tatio in Exteras Ditiones caeteris Nostris Provinciis Ilaereditariis nociva haud esset, porro quoque indulgeatur, atque hoc sensu Productorum Hungaricorum Mare versus, tam per Portum Tergestiensem, quam Fluminensem Evectio ullro etiam admittatur; In specie autem a Lana, Clavellatisque Cineribus, velul caete-roquin vecligali obnoxiis Mercibus, Taxa nonnisi Triuin et respective unius Fio-reni occasione Invectionis Flumine dependatur, nisi quis super ejusmodi jam facta Depensione per Essilo Expeditionen! semel Legitimare valuerit. Non absimiliter Inhibitione Evectioriis Gallarum quercinarum et Pellium Leporinarum amodo imposterum sublata, Evectio earundem per Passus Fluminensem et Ter-gestiensem erga Depensionem Essito Vectigalis in 12 xH? a Metreta Gallami