312 et de plano considerentur, et secundum allegata et probata Judicentur. Finaliter autem decisiones et sententiae in casibus, qui in istis statutis specificati non sunt, secundum Regni Jura finiantur. Articulus Septimus. In testimoniis deponendis, non more Sclavonico in alterius animam Ju-rabitur, sed quilibet seorsim de visu et scitu examinatus Juramento testabitur; quis autem melius probavit, Judicis et Assessorum erit determinare. Articulus Octavus. Nullus ad Juramentum praestandum nisi Jejunus admittatur. Articulus Nonus. A sententia Judicis intra decendium sic ad generalem Appellare fas esto, quod si non fiat, elapsis fatolibus sententia transeat in rem Judicatam, appellans autem appellationem suam inira unum introducere, ac intra duos alios menses prosequi obligatus sit, alterutro enim non ita observato, Appellatio pro deserto habeatur, et Sententia Executionem sorciatur, et qui male appellaverit in Ex-pensis damnabitur. Articulus Decimus. Sententiae, ubi nullae Appellationes interpositae fuerint, ellapso decimo die per Knesios vel unum ex Assessoribus Execulioni demandentur. Qui autem parere recusaverint, secundum qualitatem delicti puniantur, vel etiam si enormi-tas resistentiae id ita meruerit, ad Regimen bellicum remittantur, procedente ni-hilominus execulione. De Rerum Dominio. Articulus Primus. Cuilibet Pago vel oppido sui certi limites determinentur. Articulus Secundus. Si qui de frumento adhuc in Agris existente, vel de aliis rebus mobilibus cum aliis conveniret, Emptorque hoc duobus vel tribus Testibus probare poterit, contractus validus esto.