157 cedere, confirmare et declarare ualeamus; quia edam iusticia suadet, reddere uni-cuique quod suum est : Quapropter nos Comités prenominati, moti propria volúntate ad iuslas petitiones, omnes et singulas eorum antiquas consuetudines.. libertates et immunitates, ac eorum iura, quibus ab antiquo tempore potili sunt, et nunc potiuntur et vtuntur ex confirmationibus Regalibus et nostrorum progenito- rum........ Item declaramus et confirmamus metas et confinia sui districtus, quibus semper potiti sunt ab antiquo tempore, videlicet incipiendo a parte Boreali dicti Burgi nostri Scrisie, a loco dicto Belwischa Draga iuxta mare, inde ascendendo superius versus trauersum ad partem Borealem locorum dictorum Stanischa, et sic recto tramite ad locum dictum Dubaz, deinde ad Ledenyze, exinde vero ad australem plagam ad locum dictum stupize, deinde recto tramite ad cerne stine, vsque ad locum dictum Bani stany, deinde versus quirinalem plagam eundo inferius ad mare in Dragam. que dicitur Moschiena, iuxta mare, et has eis volumus iniponere metas, vt nullus Vallachus vel alter quicunque aliqualiter sit ausus infra-dictas metas manere vel pascere aliqua animalia, seu facere aliquod laborarium, sub pena librarum centum, soluendarum ciuitati Scrisie, videlicet Corniti et iudicibus, qui pro tempore erunt. Item damus, concedimus et confirmamus predictis fidelibus nostris Scrisiensibus, vt et semper habuerunt, quod possint pasculare eorum animalia in pla-nitijs montane nostre, extra eorum predicta confmia et metas et in planicijs incedere fena, arare, seminare, ac uallibus diete montane incidere lignamina et trahere versus locum suum, quin ex his nobis valeat utilitas, sine contradictione alicuius. Quibus omnibus predictis et quolibet predictorum per nos datorum, concessorum et de-claratorum, volumus perpetuis temporibus permanere firma, rata et grata, et ab omnibus obseruari debore. In cuius rei testimonium presentes fieri fecimus, et sigilli nostri communis munimine roborari. Datum Obrovacij secundo die mensis Nouembris anno Domini Millesimo trecentesimo octuagesimo séptimo. Alterius vero series verbalis est hec : Vniversis et singulis, presentem paginam ac priuilegium inspecturis, Carolus et Thomas, fratres et filii quondam Comitis Pauli, et Franciscus, filius quondam Buthchi, Dei et Incliti Romanorum Regis semper Augusti gratia Comites Corbauie etc., harum serie notum facimus et manife-stum. Quod cum bonorum laborum grauitas est fructus et virtutum premia bene meritis, exigente iustitia conferuntur; quare considerantes amplissimam fidelità— tem et perfectam seruitutem fidelium nostrorum de terra nostra Scrisie siue Bagh, et ipsorum ac parentum suorum fidelissima opera et seruitia erga nos progenitoresque nostros semper et continue maxima fidelitate ostensa et gesta ; idcirco nos Comités suprascripti, volentes merito vniversitati terre nostre diete tribuere, damus eidem, et per nos et heredes et successores nostros concedimus in perpetuum omnia et singula in infrascriptis Capitulis contenta; vt omnes et singuli Nobiles, ciues et vniversitates terre nostre diete suique filii et heredes merito de bonis operibus sibi tributis contententur. Capitula demum, que a nobis conceduntur, sunt hec, videlicet primo : Confirmamus omnes et singulas veteres vsitationes diete terre nostre Scrisie sive Bagh, contente et descripte in volumine statutorum diete terre nostre, ac etiam omnia et singula Capitula, in dicto volumine descripta, vt bona, vera et iusta, factaque cum bonis. veris et iustis ordinibus. Item omnes et singulos fideles nostros, presentes et futuros, de eadem terra nostra facimus exemptos ac liberos in perpetuum de omnibus et singulis suis introitibus quarumeunque euarum possessio-