401 CCXLIII. Anno 1738. die 24. Mariìi. Viennae. Carolus III. Rex Communitateni Sichelburgensem a tricesi-mae praestatione, quoad s¡bi necessaria, vi obtenti ab eadem Communitate privilegii, liberam dicit. CAROLYS VI. DEI gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Ilispaniarum, Hungariae, Bohemiaeque &c. REX. Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, Magnifici item Egregij ac Nobiles, nec non Prudentes ac Circumspecti, Fideles Nobis dilecti. Ex de-missa Cancellariae nostrae Austriaco Aulicae Bepraesentatione informamur, qualiter Communitas Sichelburgensis a modernis Arendatoribus & Tricesimatoribus in antiquis suis per Nos Clementer Confirmatis Privilegijs in eo novissime turbata atque laesa fuerit, quod de omnibus & singulis illuc introducendis Mercibus Te-lonium sive Trigesiinam earundem partem indiscriminatim persolvere debeat, aut hoc denegato, diversa Ejus sequestrentur pecora; unde graves jam Bixae, Con-flictus, atque Caedes mutuae subsecutae fuissent. Quibus malis oportune provi-deri cupientes, Camerae nostrae Aulicae benigne demandavimus, quatenus memorata Communitas, vigore Privilegij sui, ab ejusmodi Tricesimae praestatione, quoad sibi necessario introducenda Consumptibilia penitus liberetur, respectu vero sui aliorsum agendi et instiluendi Commercij, praecipue praesentis Belli tempore, pristina & hactenus solita moderata Telonij praestatio observetur. Quam beni-gnam Resolutionem atque Ordinationem nostram in praemissis interventam, Fide-litatibus Vestris ad Statum notitiae Clementer intimantes, Iisdem in reliquo Gratia et Clementia nostra Caesareo-Regia benigne propensi manemus. Datum in Ci-vitate nostra Vienna Austriae, die vigésima quarta Mensis Martij Anno Domini Millesimo Septingentésimo Trigesimo octavo. Carolus m. p. Comes Ludovicus Balthyani m. p. Petrus Végh m. p. (Pars I. Privil. et Libert.) 51