ill votionis sincerae meritis, item ob fidelitatis constantiam Jacobi, filii Vlfardi, civis de civitate Graecensi--quibus omnibus studuit compiacere, ex consensu et declaratione universorum Nobilium regni Sclavoniae, nobiscum existentium, ca-meram nostram per totam Sclavoniam, cum omni plenitudine iuris et lucro eius-dem, ad honorem Banatus spectantibus, in festo S. Martini confessoris incipien. usque ad revolutionem eiusdem, pro tercentis marcis denariorum novorum monetae nostrae anno in praesenti cum quinque pensis computatis — nobis per-solvendis, eidem Jacobo — — duximus collocandum. Datum Zagrabiae in festo sancti Martini. Anno Domini MCCCXLIV. E charta originali. Kéler Anal. Hist. Tom. I. 225. — Fejér. C. 0. H. Tom. 9. Vol. 1. p. 255. Lxxwn. Anno 1345. Clemens PP. VI. provinciam Metlikam intra ambi turn Dioe-cesis Zagrabiensis esse agnoscit. Clemens Episcopus Servus Servorum Dei, dilectis filiis Abbati Monasteri! Sanctae Mariae et priori fratrum Ordinis Praedicatorum Zagrabiensis, ac Officiali Zagrabiensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecti filii Capi-tulum Ecclesiae Zagrabiensis petitione monstrarunt, quod olim ipsi ad Abbatem Monasterii Sanctae Mariae de Toplika, Zagrabiensis dioecesis, Apostólicas sub ea forma literas impetrarunt, ut ea, quae de bonis ipsius Ecclesiae idem Abbas alienata inveniret, illicita vel extracta, ad ius et proprietatem eiusdem Ecclesiae revocare curaret. Contradictores per censurara Ecclesiasticam, appellatone post-posita, compescendo, ac Henricum Commendatorem et fratres domus hospitalis Sanctae Mariae Theotonicorum de Chernomel, diclae dioecesis, fecerunt coram eodem Abbate auctoritate dictarum litterarum ad iudicium evocari, quodam oblato libello, in quo proposuerant, quod scilicet perceptio deciinarum provenientium ex fructibus terrarum, possessionum, et aliorum bonorum consistentium in loco dicto, provinciola de Methlika, et eius adherenliis dictae dioecesis, ad eosdem Capitulum de antiqua et approbata ac hactenus pacifice obsérvala consvetudine pertineret, et lam ipsi quam praedecessores eorum fuissent in pacifica possessione uel quasi iuris percipiendi dictas decimas, et tempore cuius contrarii memoria non extabat: tamen Henricus Commendator et fratres praedicti, décimas ipsas et possessionem percipiendi easdem tenen. contra iustitiam usurparant et occuparant, dictasque décimas perceperant et percipiebant, ac alienatas ac dislractas indebite detinue-rant et detinebant. Quare petebant eosdem Commendatorem et Fratres compelli, desistere ab occupatione. et perceptione dictarum decimarum, dictasque decimas