114 pcrsoluant et deponant. Item, si aliqui seruientes sub eodem castro edificia fa-cere, et in medio eorum commorari uoluerint, tum ad eandem libertatem sicut ciues et hospites ipsius libere ville nostre descendant, et in eadem libertate com-morentur, et totum onus cum eiusdem ciuibus et hospilibus portare teneantur-Item, Castellani™ vnum et non plures eis constituemus, et volumus, quod Castellami noster nunc constilutus et in futurum constituendus, contra hanc libertatem per nos gratiose eis faclam, eosdem non audeat et non présumât molestare vel aliqualiter pregrauare. Datum Zagrabie feria quinta proxima ante Dominicani Oculi, anno Domini Millesimo trecentesimo quadragesimo septimo. {Exstant confirmaloriae litlerae Mathiae 1. Regis a. 1489, Johannis Corvini Barn et Ducis a. 1495, Beatricis Comitissae de Frangepanibus a. 1506., Georgii Marchiottis Brandenburgensis a 1511., Petri Keglevic a. 1534, Lucae et Michaelis Sekel de Kewend a. 1547 et 1577Mathiae 11. Regis a. 1588. datae.') Originale in Archivio oppidi h'rapina. 1XXXIX. Anno 1349. Zagrabiae. Loci in ter Savuin et Dravum, in quibus tributa injust O' modo exigebantur. Magnifico viro Domino Nicolao, tocius Sclavonie et Croatie Bano, Capi-tulum Zagrabiensis Ecclesie salutem et orationes pro eo ad Dominum. Noveritis nos vestras recepisse litteras in hec verba: Yiris discretis et honestis Capiluìo Zagrabiensis Ecclesie, amicis suis reverendis, Nicolaus tocius Sclavonie et Croatie Banus amicitiam paratam cum honore. Conqueruntur nobis universi Nobiles Regni Sclavonie inter Dravam et Zavam existentes, quod quam plurima indebita tributa in medio ipsorum tam tempore aliorum Banorum predecessorum nostrorum, quam nostro, facta fuissent et incoata, propter quod non modicam iniuriam seu dam-pnum paterentur, unde, quia nostro Banatui incumbit officio, ut nobilibus regni de necessitate ipsorum provideamus remedio opportuno, volentes ipsos alleviare, amicitiam vestram presentibus petimus affectuose, quatenus unum ex vobis virum idoneum, una cum magistro Benedicto de Kalanda, Castellano nostro de minori Kemlek, et Comite de Morovclia, in medium universorum nobilium regni Sclavonie pro testimonio transmittatis, qui sciant et inquirant de premissis ab omnibus hominibus, quibus decet et licet, omnimodam veritatem, et post hec, prout vobis veritas premissorum constiterit, nobis amicabiliter rescribatis. Datum Zagrabie feria quarta post festum beati Marci Evangeliste. Anno Domini Millesimo