175 et deinde Illustrissimus Princeps Stephanus Dabiss a, dictorum Rasciae, Bosnae et Maritimae Rex, post scilicet mortem dicti Regis Stephani Tuarko, praedictas libertates, gratias et privilegia, Statuta, Reformationes et Consuetudi-nes, ac potestatem electionis dictorum Comitum per suas patentes litleras ratifì— caverit et acceptaverit; postmodum vero Vir Magnificus Hervoja, sum-mus Vojvoda Rosnensis, noster in Regno nostro Hungariae, et aliis Regnis sibi annexis, Vicarius generalis, jam dicta omnia per suas literas conlìrinaverit ; po-streinoque Vir Magnificus Aloysius de Aldemarisco de Neapoli, Miles Regni nostri Siciliae. Marescialus ac Capitaneus Galearum nostraram, nosterque in diclis Regnis Vicarius generalis, praedicta omnia et singula per evidentes lilteras acceptaverit et duxerit confirmanda; — Propterea ad majorem cautelain dignare-mur praefatas gralias, libertates, privilegia, Statuta, Reformationes et Consuetu-dines ac lilteras praedictas, exinde subseculas, et potestatem, et electiones Comitum praedictorum per nostras litleras patentes confirmare. Nos autem devotis supplicationibus praedictorum praefatas gratias, libertates, privilegia, Statuta, Reformationes et Consuetudines eisdem, Communitati et hominibus praefatae In-sulae Brachiae, ut praedicitur, factas, et facta, ac etiam confirmatas, et po-testalem eliam electionis dictorum Comitum, qui sunt utique lideles nostri, cum confirmatione tamen nostra, juxta praedictarum omnium litterarum tenorern et con-tinentias, harum seriarum, de certa nostra senlentia, ac cum consensu praedictorum .... Magnalum el Baronutn dicti Regni nostri Hungariae, nobis adstan-tium, conlìrmamus, ratificamus et approbamus, nostroque confirmationis, ratifica-tionis et approbationis munimine roboramus, itaque quod nullum diminutionis vel infractus ineomodum pertimescant. In cujus rei testimonium praesentes Litteras exinde fieri et magno nostro pendenti sigillo jussimus communiri. Datum Jadrae per Antonium de Poma, Secretarium familiarem et fidelem nostrum dilectum. Anno Domini 1403. die 14. Mensis Augusti, Indictione 11., Regnorum nostro-rum Anno 17. (L. S. N.) Nicolò Wragnizan, Nodario Publico, ha fatto copiare da fida mano d’ altra simile, esibita mi dal Sig. Don Andrea Cicarelli, sottoscritto e sigillato. Cicarelli Andrea. Osservazioni sull’ Isola della Brazza. Venezia 1802, p. 129.