47 a successoribus nostris si fieri contingat, quod non credimus, populos ecclesie tam episcopi, quam capituli mercimonia sua emendo, vel vendendo, dare non compellantur pro eadem, nec etiam monetarii ad aliquod forum episcopi causa exercende monete accedere aliquomodo presumant, & si inventi fuerint, per quadraginta dies capti ab offiicialibus episcopi in carcere detineantur, omnes res, quas tunc erga se babuerint, amittendo. Hec igitur omnia predicta a Nobis & predecessoribus nostris statuta, que ab eis et a Nobis usque nunc sunt ob-servata, sic firmiter imperpetuum a filiis & heredibus nostris volumus obser-vari, ut in nullo excedere videantur, attentando aliquid contra Jura predicta tam a nobis, tam a fratre nostro felicis recordationis Rege Emerico, quam etiam a fundatore predicte ecclesie sanctissimo rege Ladislao, vel etiam ab aliis heredibus sive Ducibus suis concessa & collata ; et si quis Banus, sive Dux, aliquid contra predicta Jura attentare presumserit, quod non credimus, si fuerit de Regali progenie, paterna maledictione incomprehensibilis amaritudinis in perpetuum percutialur & nunquam ad coronam, quam hereditario iure babere debebat, attingere possit, sed toto tempore vite sue sit vagus & profugus, suisque se sociari non valens, sed semper aliena mendicans. Si autem fuerit de nobilibus hungarie, & citatus fuerit ab episcopo ad regis presentiam, ante quam episcopo respondeat, quinquaginta marcas fisco regio, et alias quinquaginta marcas episcopo, rege eodem fortius compellenle, persolvat. Ut igitur hec omnia que a nobis, & ab omnibus predecessoribus nostris sunt collata et concessa, nostris nostrorumque successorum temporibus irrefragabiliter salva semper et inconcussa in perpetuum possint permanere, sigilli nostri videlicet auree bulle munimine fe-cimus roborari. Datum per manus magistri Vgolini aule regie cancellar», anno ab incarnatione Domini millessimo ducentesimo decimo septimo. etc. Originaltons membr. in Archivio A. Episc. Zagr. — Kercelic. Hist. Ep. Zagr. p. 327. — Parlati: Illyricum Sacr. T. V. p. 358. — Fejér. Codex Dipl. T. IH. p. 210. Odem Privilegium conßrmarunt Rex Bela IV. a. 1269, Rex Stephanus a. 1272, Carolus Roberlus a. 1318 et Rex Ladislaus IV. a. 1492. Originalia asservanlur iu Archivio Archiepiscop. Zagr ab) XX. Anno 1218. liberorum Comitum Regni Croatiae, Congregationum Comitatuum prirao m ent io fit. In nomine sanctae Trinitatis et indivividuae Unitatis. Andreas Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomeriaeque Rex Privilegium princeps i il quo Generali um