De reformationum C. T. in prov. B. A. introductions 83 fuisse affirmativum, quia eadem S. Congregatio die 9 Augusti 1624 intimavit Ministro Generali Fratrum Minorum ut provincialem et guardianos provinciae Bosnae Argen-tinae certiores faceret ipsos non posse absque approbatione episcopi parochias fratribus assignare.53 Tali decisione non videtur satisfactum Franciscanis, nam sequenti anno (1625) recursum fecerunt ad eandem S. Congregationem opponendo sua particularia privilegia, quae generalibus decretis Tridentini vel decisionibus Ro-manorum Pontificum abrogata non fuisse putabant. Hic praesertim specialis ponderis erat bulla Eugenii IV »Roma-nus Pontifex«54 de anno 1433 de provisione parochiarum ex parte superiorum. Res in examen assumpta fuit die 21 Julii 1626. S. Congregatio bullam Eugenii IV silentio prae-teriens apud se retinuit55 et Franciscanis alia quaedam privilegia, quae Paulus V Franciscanis Albaniae concesserat, elargirà decrevit.56 Die autem 23 Septembris ejusdem anni prodiit prò bosnensibus Franciscanis Breve Urbani Vili. Hic jam non continentur facultates de provisione paro-chiarum de idoneis rectoribus, sed potius facultates de mu-nere apostolico inter Turcas et alios infideles, atque pri- Starine, XXXIX (1938) 1—.48; Premrou M ., Serie, AFH, XVIII, (1925) 33—38. 53 »Instante episcopo scardonensi, administratore Bosnae, S. Congregatio jussit Generali Minorum de Observantia, ut praecipiat provinciali et guardianis Bosnae Argentinae, ne sine previa episcopi Scardonensis, ejus-que pro tempore successorum approbatione eorum fratribus curam anima-rum, seu parochias assignent, neque eos ab illis sine ejusdem episcopi, et ejus pro tempore successorum consensu ammoveant«, Archivum Prop., Acta, a. 1622—1625 v. 3, f. 133 r.; die 9 Augusti. 54 AM., ad an. 1433 n. 13 (X, 249—251). 55 Mandic, Acta frane. Hercegovinae, I, 95 n. 79. 59 »Referente eodem Cardinale (id est S. Susanae) privilegia ministri et fratrum minorum Sti Francisci de Observantia Provinciae Bosnae Argentinae ex Bulla Eugenii IV sub datum Romae pridie Kalendas Octobris 1433 S. Congregatio Santissimo D. N. comprobante, censuit ea privilegia dictis ministro et fratribus esse concedenda, quae continentur in litteris Apostolici* jussu Pauli V expeditis ministro et fratribus Albaniae in forma brevis sub datum Romae die etc.« Archivum Prop. Acta, a. 1622—1625, v. 3 f. 242 rv.