XXVI Introductio nostra tractatione sub ipsius nomine comprehenduntur; inquantum autem quid proprii in jure et munere pastorali habeant, de ipsis sub speciali unico titulo tractabitur. Quoad ipsas provincias pastorales necesse est praemissum con-spectum secundum territorialem extcnsionem prae oculis tenere in usu documentorum. Enimvero, usque ad finem saeculi XVIII et illas divisiones sacculo sequenti effectas in omnibus regionibus vastae provinciae Bosnae Argentinae quasi caedem conditiones (exceptis excipiendis) pro jure parochiali Franciscanorum existe bant. Ideoque documenta in aliqua provinciae regione lata pro tota quoque valebant. Post bellum vero vindobonense et Slavo-niae ac Dalmatiae subductionem de othomana potestate, ear um que veneto et austriaco dominio subjectionem, separatae provinciae jam nihil amplius commune habent cum Bosnae Argentinae provincia in partibus Bosnae et Hereegovinae remanente. Propte-rea cujusquc jus ad parochias et pastorale munus specialem trac-tandi modum exigit. Exinde principalis quoque divisio totius trac-tatus exsurgit. In expositione nostra ordinem chronologico-systcmaticum se quimur. Praemisso nempe brevissimo conspectu vicissitudinum po-liticarum ac religio,sarum una cum quaestione de adventu et primaria missione Franciscanorum in croaticis regionibus, statim inqui-sitionem de jure ad parochias et officium pastorale secundum gra-dus ejus progressus prose,quimur. Idque primo de tempore acquisi-tionis hujus juris, de ejus fundame-nto et evolutione sub regimine episcoporum, speciatim vero quoad Bosnam et Hercegovinam sub administratione Vicariorum Apostolico rum; in aliis autem provin ciis sub diversis guberniis civilibus, quae rebus ecclesiasticis sese immiscere non abhorrebant. Ex qua expositione ulteriores deduc-tiones de natura parochiarum franciscanarum earumque unione conventibus instituimus. Ex his autem eo ipso ambitus auctoritatis et activitatis episcapalis ac religiosorum in exercitio hujus curae patebit. * Manca vdderetur introductio nostra nisi, praenotatis jam ra-tione, natura et limitibus tractatus, quaedam etiam de ipsis fonti-bus praefari faciamus, qui bus tota inquisitio et oonciusionum valor fundatur. Cum quaestio nostra characterem juridico-pastoralem prodeat, opus erat eam primarie in documentis officialibus, qui naturam juridicam habent, fundare. Hic primo loco veniunt bullae et diver-sae litterae Romanorum Pontificum pluries Franciscanis Provinciae (Vicariae) Bosnae Argentinae datae ac confirmatae. In illis cnim primarie fundatur jus ad munus pastorale atque. facultas parochias fundare et erigere simul cum multis aliis privilegiis et favoribus FI is succedunt diversa decreta, declarationes, praecepta etc. Ro