De circumstantiis historiois politicis et religiosis 5 Non multum posterior is sunt aetatis conservatae noti-tiae de aliis dioeeesibus quae Avarorum, in societate cum Slavis, devastatione destructae erant, vel saltern ut tales credebantur, simul quoque de nova dioecesi Nonensi pro ipsis Croatis erecta. Sic saeculis VII, Vili et IX usque ad synodum provincialem Spalati 925/28 habitam prostant no-titiae de dioeeesibus: Absorensi, cujus episcopus Laurentius in concilio Nicaeno secundo 787 commemoratur,12 quaeque a. 1828 occasione reorganizationis provinciae ecclesiasticae in Dalmatia suppressa fuit ejusque territorium episcopatui Vegliae unitum;13 Arbensi, quae eodem fere tempore ac Absorensis nominatur ejusque episcopi jurisdictio insulis Arbes et Pag seu Lissa extendebatur.14 Ipsa quoque a. 1828 suppressa atque dioecesi Vegliae unita fuit.15 Dioecesis autem Vegliensis a. 827 commemoratur uti jam a. 579 erecta, 16 saeculisque saequentibus semper remansit in vita usque hodie, aucta tamen territorio praefatarum dioecesium Absorensis et Ar'bensis.17 De Stagnensi vero episcopo no-titiae ascendunt usque ad a. 877, territorium autem eius dioecesis peninsula Puneta Stagni et magna ex parte du-catu Zachlumiae protendebatur.18 Ragusina dioecesis trans-latione illius de Epidauro ab Avaris destructo jam septimo saeculo existere creditur.19 A fundatione saeculis sequenti- dietatem saeculi Vili. Conf. ibi opinionem tertiam de eorundem conversione initio saeculi IX, p. 172 ss. 12 Fari at d D., 11 ly rici sacri t. V, V enetiis 1775, 183. Certo ex a. 879 extat notitia de episcopo absorensi. Ibidem, 183. 13 Bianchi C. F., Zara Christiana, II, Zara 1880, 513 ss. 14 S i § i c , Povijest Hrvata, 286, vide et notam 43 ibi; B a r a d a , o. c. 166 ss; Far la ti, V, 225. 15 Bianchi, o. c. 513 sq. 16 S i § i c , Povijest Hrvata, 286. 17 Bianchi, o. c. 513 sq. 18 F a r 1 a t i, VI, 322, 324; Draganovic K., Katoliòka Crkva u Bosni i Hercegovini nekad i danas, Zagreb 1934, 24 sq. Anno 1300 episcopus Joannes ob Patarenorum infestationes sedem episcopalem in insulam Curzo-lam transtulit, quod Papa Bonifacius Vili approbavit ibique dioecesim Cur-zolensem erexit, cum Stagnensi univit atque utramque eodem episcopo Cur-zolae commisit; sed instante re publica Ragusii iterum a. 1541 dividuntur, donec utraque a. 1828 suppressa dioecesi ragusinae uniretur. Fa ri a ti, VI, 328—350; Bianchi, Zara Christiana II, 513 ss. 19 Far lati, VI, 36; Sd§ic, Povijest Hrvata, 268 ss.