De conditione juridica parochiarum franciscanarum 249 datae, erectae autem auctoritate Vicari! Apostolici S. C. de Propaganda fide annuente.60 Idem de Dalmatiae partibus Turcis subjectis affirmari potest, quia totalis cura populi illis commissa fuit, uti jam suo loco vidimus, ipsique sicut in Bosna sic et in Dalmatia suas parochias fundabant et administrabant. Post Turca-rum vero expulsionem omnes parochiae, excepta una alte-rave,61 j am ex momento fundationis et erectionis erant re-gulares a conventibus per suos sodales religiosos admini-stratae. De parocbiis in partibus Slavoniae et Croatiae Turcis subjectis res aliqualiter diversa apparet. Ibi enim semper, etiam sub othomano dominio, juxta Franciscanos in pastorali munere insudabat et aliqualis numerus presbyterorum saecularium in collegiis Illyrico et Firmano educatorum, qui aliquas parochias inserviebant, quaeque erant saeculares. Existebant igitur juxta parochias a Franciscanis fundatas et erectas etiam aliae — saeculares. Ipsi quoque fratres ali-quando diversis occasionibus etiam quasdam ex hujusmodi parochiis providebant ac postea denuo presbyteris saecula-ribus reddere tenebantur.62 iUnde in his regionibus facilius quam in Bosna, Hercegovina et Dalmatia, praeter titulum fundationis et erectionis parochiae regulares franciscanae fieri poterant et titulo praescriptionis. Attamen, omnes ho-diernae parochiae provinciae SS. Cyrilli et Methodi inibi existentes de ilio vero tempore provenientes jam ab ipsa fundatione sunt regulares. De noviter autem acquisitis jam suo loco titulum acquisitionis adnotavimus, sicut etiam de illis duabus provinciae S. Hieronymi in Dalmatia. Unde stat affirmatio: Franciscanos jus ad parochias ob-tinuisse potissimum et quasi exclusive fundatione earun- 00 Cfr. supra de erectione paroeciarum, 152 ss. 61 Sic parochia de Knin, post Turcarum exipulsionem data fuit presbyteris saecularibus, qui eam deseruerant, atque tunc demum pieno jure tradita fuit conventui de Knin. Cfr. supra p. 203, nota 58. 62 Non semel dissensiones erant ex utraque parte cleri de hujusmodi paroeciarum usurpatione. Draganovic, Izvjesce apostolsog vizitatora Petra Masarechija..., in ¡Starine J. A., XXXIX (1938), 15; Fermendiin, Acta Bosnae, 417 sq., n. 1315; Archivum Prop., Acta, 1666, v. 35 f. 283r—284v; Acta 1672, v. 42 f. 212v—213v.