136 De munere pastorali prov. B. Arg. ab a. 1735 usque hodie lis defensio et demonstratio jurium ex parte provinciae ac Visitatorum Apostolicorum in ejusdem favorem, propter quae iterum provinciae omnia jura priora restituta fuerunt. De unoquoque puncto aliqua dicere oportet, cum non levis momenti sint, et quia est ultima controversia ante hie-rarchiae ordinariae instaurationem, in qua omnia hucusque exposita sese manifestarunt. Novus episcopus statim post susceptum officium Vica-riatus ex patribus provinciae elegit sibi officiales irrequisito et inconsulto superiore provinciae, quod erat contra regulärem exemptionem, iimimo et statuta particularia a S. C. de Propaganda fide agnita a. 1787. Deinde juribus provinciae in parochiarum provisione detrahit sibi vindicans totum regimen internum et externum, temporale et spirituale Vicariatus, propterea prohibuit domos parochiales translocandi, novas acquirendi ac nova oratoria erigere et benedicere absque suo consensu; obstabat superioribus provinciae in electione guardianorum; ac demum posuit se arbitrum in determinanda quantitate stipis a parochis re-spectivis conventibus tribuendae.101 Franciscani, ut contra talem aggressionem se praemu-nirent, duo ablegatos Romam -miserunt pro expressa con-firmatione jurium provinciae ac impetratione tituli »prae-fectus missionum« suo provinciali. In primo enim puncto fundamentale eorum quaesitum erat: cum provincia non sit simplex missio, sed reapse provincia formalis sicut aliae in ordine »ideoque ne cuipiam nostrorum Vicariorum A-postolicorum in mentem veniret, et reapse tentaret, hanc antiquissimam provinciam ad formam simplicis missionis reducere et conventus atque reguläres omnes, in omnibus suae jurisdictioni subicere, ipso provinciae nomine supres-so«. (Jt hoc vero facilius obtineatur, sit provincia immediate subjecta S. Sedi.102 Al te rum punctum continet: cum provincia totam curam gerat de clero, utpote regulari, conveniens est ut provincialis titulo et juribus praefecti missi- 101 J eleni 6, Kultura i bosanski franjevci, II, Sarajevo 1915, 27—28. 102 Archivum Prop., Acta, 1835, v. 198, f. 200r—201r; Jelenic, Izvori, 135—6.