De reformationum C. T. in prov. B. A. iintroductione 79 societas existit, evenerunt et quotidie eveniunt. Ideo omni-no minus recte judicaret, quisquís ex nostra expositione generale judicium de activitate pastorali illius gloriosae et plenae meritis provinciae Bosnae Argentinae sibi formaret. Praeterea, quia provincia etiam in alias regiones et epi-scopatus praeter Bosnam et Hercegovinam et Dalmatiam extendebatur, ubi opus est, et ad illas excurrimus. Denique, haec epocha controversiarum incipiens vertente saeculo XVI protrahitur usque ad a. 1676. In primo intervallo tem-poris usque ad a. 1660 videntur episcopi sustinere velie in-troductionem decretorum Tridentini contra privilegia fra-trum. In altero autem Franciscani, admissis Tridentini re-formationibus, autonomiam suae exemptionis et jurium in parochias defendunt. Eundem ordinem et in sequenti enar-ratione tenemus. * Paulo post absolutum Concilium Tridentinum dioece-sis bosnensis erat vacans usque ad an. 1573, quo scilicet anno S. Congregatici »providit ecclesiae Bosnae Argentinae de persona religiosi viri fratris Antoni! Poli de Mattbaeis ord. S. Francisci«.37 Ipsi data fuit potestas exercendi pontificalia ac sacramenta ministrandi etiam in locis et regio-nibus »in quibus proprii episcopi non haibentur«.38 Utrum jam sub eo quaestio de introductione decretorum Tridentini quoad regiimen parochiamim inceperit, hucusque nota documenta silent, ñeque quid dnnovationis in hac materia notant.39 87 Fermendíin, Acta Bosnae, 312 n. 1210 in nota; Parlati, IV, 77; Jelenié, Spomenici, in Starine, XXXVI (1918) 87. Ultima vice comme-moratur die 21 Maji 1583, Horvat, Monumenta, GZM, XXI (1909) 8 sq n. 10, 11 etc. 38 Concessum fuit ipsi »quod possit etiam Albegreciae seu Belgradi cum tota sua dioecesi et loca coniuncta sub dominio Turcharum existentia, et in quibus nullus est episcopus catholicits, visitare et officia pontificalia inibì exercere«. Jelenic, Spomenici, in Starine, XXXVI (1918), 87; Fer-mendíin, Acta Bosnae, 312, n. 1210. 39 Mae alteration« quae ¡ipsum inter et Franciscanos erant, de quibus Gregorius XII in suis instructionibus ad visitatorem apostolicum Bonifa-cium Drakolica, episcopum Stagni, loquitur, ad quaestionem de episcopi re-sidentia referri videntur, quippe qui ad id aliqua fratrum loca seu conven-tus usurpaverat. Fermendíin, Acta Bosnae, 327 n. 1220.