CAPUT IV De jure Franciscanorum ad munus pastorale post divisionem provinciae Bosnae Argentinae usque hodie Ulterius in inquisitione nostra progrediendo in prae-senti capite multa nobis examinanda occurrunt, quia vertente saeculo XVII et sequenti XVIII ineunte in pluribus quoad nostram materiam non parvi momenti modificatio-nes evenerunt. Magnae conturbationes diuturni belli impe-ratoris Turcarum cum imperio austriaco et República Vene-tiarum (annis 1683—1699)1 profundissimas repercussiones habuit tam pro provincia Bosnae Argentinae quam pro populo ipsius curae commisso. Dalmatia enim et Slavonia, pulsis Turcis, libertatae, sub christianoruim potestatem ve-nerunt: haec abbine imperatori austriaco,2 illa vero Rei pu-blicae venetae3 parebat. Ipsa quoque provincia Bosnae Argentinae, jam prius nimia magnitudine laborans, nunc sub triplici ad invicem inimica potestate, valde difficile cum successu administrari poterai. Propterea a. 1735 ex ipsa, tripartita divisione, tres novae provinciae creatae fuerunt: S. Caji (postea SS. Redemptoris) in Dalmatia, S. Joannis a Capistrano in Sirmio, Banatu et Hungaria, et S. Crucis Bosnae Argentinae pro Bosna, Hercegovina et Slavonia,4 quae duae posteriores post octo dies uniuntur, ut iterum a. 1757 1 S mi Ci kl a s T., Povijest Hrvatska, I, Zagreb 1879, 199ss, 233. 2SmiCiklas T., Dvijestogodiânjica oslobodenja Slavonije, I, Zagreb 1891, 171 sq. 3 S i § i C, Pregled povijesti hrvatskoga naroda, Zagreb 1916, 207; 'SmiCiklas, Povijest Hrvatska, II, 233. 4 Arch. Con. Makarskae, Liber archivialis, f. 270—271.