192 De muñere pastorali prov. Herceg. ab a. 1844 usque hodie nis, aut Franciscanis commissionis nullum documentum no-bis naturai prostet, de charactere ipsarum jurídico judicium proferri non potest. Propterea remanet generalis observatio, eas scilicet ex ipsis ut regulares esse considerandas, quae tales effectae sunt cessione Ordinarli loci cum S. Sedis ap-probatione, vel alio quoque valido titulo jurídico.309 3. De Provincia SS. Redemptoris in Daimatia * Haec provincia SS. Redemptoris divisione smagnae il-lius provinciae Bosnae Argentinae peractae a. 1735 creata fuit ac nomine S. Caji, Papae et Martyris, insignita,1 quod postea a. 1743 instantibus patribus provinciae a Supremo Moderatore Ordinis cum confirmatione Benedicti Papae XIV mutatum fuit in hodiernum SS. Redemptoris cum sigillo: »Sig. Prov. SS. Redemptoris olían Bosnae Argentinas«; 2 simul quoque omnia jura et privilegia, quibus magna provincia Bosnae Argentinae gaudebat, nunc retinuit. Inter prin-cipaliora vero cadit illud muneris pastoralis, quod jam tempore praeturcico fratres ex parte exereere inceperunt, ac maxime sub Othomanorum jugo extenderunt, atque deinde sub gubernio reipublicae Venetiarum, dominatione precaria gallica, potestate imperii austriaci et deinceps usque hodie obire continuarunt. Ideoque characterem specialem hujus provinciae constituit proprie activitas pastoralis in qua óptimas vires suorum sodalium insumebat. Nos vero in sequentibus paginis brevem conspectum hujus juris muneris pastoralis, juris scilicet ad parochias, exhibemus sub •109 De paroeciis, quas eadem provincia in America Septentrionali tenet vide infra in Appendice. * Cum de paroeciis hujus provinciae optimam dissertationem in juri-dico sensu conscri,pserit P. J. Marlcovic, Le parrocchie francescane in Dalmazia, Zara 1885, et ex altera parte nos quoque historiam hujus juris et activitatis pastoralis simul in speciali opere elucubrare speremus, ideo hic tantummodo principaliora puncta, quae intento huijus operis sufficiunt, at-tingimus. P. Markovic in praedicto opusculo etiam 26 documenta ad rem spectantia publici juris fecit, propterea saepius infra ad eadem reccurrimus. 1 Arch. Con. Makarskae, Diber archivialis, f. 271. 2 Ibidem, f. 354, 358. Particula »olim Bosnae Argentinae« brevi po-stea in desuetudinem abiit.