CAPUT II De jure Franciscanorum ad munus pastorale usque ad reformationem concilii Tridentini Franciscani Vicariae Bosnae ex necessitate, ob defectum cleri saecularis, curam pastoralem populi in se susce-perunt et simul cum ea jus ad parochias acquisierunt. Ad istud vero officium suscipiendum facultatem eis fecerunt Romani Pontifices, et ex parte principum civilium nihil ob-stabat, inumo decursu temp or its ipsi soli agnati sunt ut veri et unici curatores populi. Privilegia eis ad hoc officium concessa, quaedam ad acquisitionem et erectionem parochia-rum referebantur, alia vero ad exercitium muneris pastora-lis, alia insuper continenza multas extraordinarias faculta-tes, quae, paulatim crescendo, in multis potestatem ipso-rum Ordinariorum localium excedebant, utique exceptis illis quae jure divino ordinem episcopalem requirunt. -Unde in sequentibus primo videbimus principaliora documenta secundum eorum chronologicum ordinem, in quibus jura Franciscanorum ad parochias et munus pastorale fundan-tur, deinde brevi conspectu imaginem organisationis pasto-ralis ante interitum regni Bosnae simul cum consideratione de parochiarum flrancfecaliium natura exihebimus, ac de-mum succincte exponemus an et quomodo hoc jus sub otho-mano dominio, ante introductionem reformationis Tridentini Concilii, modificatum fuerit. 1. Documenta in quibus lundatur jus parochiale Franciscanorum Primum et fundamentale documentum quasi omnia jura muneris pastorali» Franciscanorum bosnensiium comple-ctens est bulla Joannis XXII »Cum hora jam undecima«.1 1 AM, ad an. 1321, n. 28 (VI, 415—416) respective ad an. 1258 n. I (IV, 94—96) vel ad an. 1307 n. 15 (VI, 110—113) BF, V, 211 n. 443.