De refoiimationibus C. T. in jure paroch. religioso 73 synodis dioecesanis assistere; in omnibus eeelesiis et plateis, irrequisito consensu episcopi, praedicare poterant, etc.4 Sed ista libertas fortem oppositionem provocavit ex parte episcoporum, quorum auctoritas in Concilio Lateranensi V (1512—1517) et maxime in Tridentino praevaluit (1545— 1563). Hie jam incipit alia epooha juris regularis in genere, parochialis vero in specie. In Concilio Lateranensi V positura est fundamentum prò ulterioribus solutionibus relatio nis in ter utramque potestatem. Tridentinum vero postea sua decreta super hoc fundabit, quibus deinde Romani Pontifi-ces et diversae Sacrae Congregationes optimas explicationes adjungent. Etenim, ex omnibus quaestioniibus in Concilio Lateranensi agitatis et decisionibus factis dare patet problema in materia religiosorum circa duo versasse, scilicet: ad quem pertineat jus munus pastorale exercere; deinde, an episcopo relate ad religiosos, in eorum externa activitate, aliqua po-testas competat. In utroque casu Concilium in favorem e-piscoporum et parochorum saecularium se pronuntiavit.5 Quod Lateranense concilium incepit, postea Tridentinum comiplevit, adhuc magis auctoritatem et potestatem e-piscopi firmavit atque religiosos eidem in multis prae-sertim in cura animarum occupatos subjecit. Hic solummo-do quaedam afferre liceat. Ita v. g. episcopi est dare licen-tiam prò novi conventus erectione;8 religiosos extra rnona-steria vagantes sine licentia punire;7 vel punitionem exige-re pro delinquente extra monasterium delictum patrante, at intra monasterium degente;8 approbationem necessariam ad excipiendas confessiones saecularium dare; 9 licentiam extra 4 AM, ad an. 1474, n. 17 (XIV, 112 ss.). 5 Gasparri, Fontes, I, 125—127. Sic episcopi jus est »ecclesias ad eosdem fratres ratione locorum suorum legitime spectantes, quoad ea, quae ad parochianorum curam, et sacramentorum conservationem, administratio-nemque pertinent visitare«. Similiter et pro confessionibus saecularium exci-piendis ipso religiosi praesentari debent. Attamen hae decisiones in praxi jarum valoris habebant usque ad Concilium Tridentinum. « Sess. XXV, c. 3 de reg. 7 Sess. XXV, c. 4 de reg. 8 Sess. XXV, c. 14 de reg. 9 XXIII, c. 15 de ref.