XXVIII legandis) editis. Alia autem non pauca, nec minimi momenti, in pulvere archivorum remanserunt. Propterea ad exsequendum intentimi opus constricti fuimus, pro possibilitate, in diversis archivis documenta ad rem nostram spectantia diu perquirere. Non omisi-mus perlustrare archiva provinciae Bosnae Argentinae: Sarajevi in Sutjeska, Fojnica, Kresevo (unici tres conventus post saeculum XVII superstites) et in Guca-Gora; in Dalmatia: archivum guber niale Jaderae, archivum episcopatus makarskensis (nunc Spalati) archivum provinciae SS, Redemptoris in Dalmatia Spalati, archiva conventuum ejusdem provinciae Spalati, Almissae, Makar-skae, Zivogosce, Zaostrog, Sinj, Sibenici s. Laurentii, Visovac. A lias quoque notitias, ubi personaliter accedere tempus et occupa-tones non sinebant, nobis transmitti curavimus, v. g. notitias de parochiis provinciae SS. Cyrilli et Methodii, praesertim de paro-chiis recentioris temporis, de parochia Campor dioecesis Veglciv sis... Sed ¡maximae utilitatis nobis fuit archivum S. C. de Propaganda fide, sub cujus jurisdictione erant regiones peninsulae Balcani a Turcis occupatae, Bosna vero et Hercegovina ab a. 1622 usque hodie. Perlustravimus aliquot centena volumina diversi ge neris, v. g.: Acta S. C. de Propaganda fide, Scriture originali riferite Scritture-Congregazioni particolari, Scritture riferite nei congressi Scritture antiche, Visite e collegi, Lettere della S. C. de Protpa-ganda fide, Memoriali. -Non absque utilitate consultavimus et quae-dam protocolla archivi Procurae Generalis Ordinis nostri. Sic po tuimus jam edita documenta novdter repertis satis compiere. * Totam igitur dissertationem in materia juridico-pastorali e documentis geinuinis et contemporaneis construere et objectivum judicium de conditione hujus juris et muneris ferre conati sumus. Labori non pepercimus, ne opus inceptum mancum et defectuosuni evaderei. sjednih zemalja (Monumenta histórica nova historiam Bosnae et provili-ciarum vicinarum illustranitia), in Glasnik zemaljskog muzeja u Bosni i Hercegovini, XXI (1909), 1—104; 313—424; 505—518.