232 De natura parochiarum et muneris pastor. Franciscanorum nem requirunt inter missiones apud gentiles et illas apud dissidente« christianos.8 Quod alioquin patet ex praxi Ec-clesiae ejusque organi centralis pro missionibus, S. C. de Propaganda fide, quae principalem suam activitatem et o-pes prò terris paganorum insumebat ac quotidie insuimit. Eodem principio plantationis et consolidationis fidei ducti determinare possumus, quae regiones dicendae sint terra missionum. Etenim, ad primum elementum, plantationis videlicet, primarie attendendo terra missionum existit ibi ubi magna pars infidelium et haereticorum adest, quorum conversioni incumbitur. Est conceptus missionis magis Vulgaris, quia, cum de missionibus sermo fit, magis ad fidei consolidationem attenditur. Hoc est enim magis principale ad quod missio tendit. Propterea hac ratione bene considerata, terra missionum dicitur illa regio vel provincia, ubi ecclesia invenitur in statu infantiae, ubi dicit quid inchoa-tum, absque firmitate et solida consistentia, ita ut ibi opus evangelisationiis nondum completum ac perfectum censeri possit.9 Ad staturn autem necessariae firmitatis provincia ecclesiastica pervenisse censetur, quando vivit et operatur sicut caeterae ecclesiae particulares; id est, quando ex una parte ad fidem in individuis conservandam ordinaria curae pastoralis media sufficiunt, ex altera vero parte populus propriis viribus ecclesiam formet et administret, atque in se subsistens nulla ab extra dependentia indiget, praeter il-lam quae in natura organisationis ecclesiasticae fundatur.10 Signum diistinctivuim talis stadii firmitatis adest, quando populus alicujus provinciae suum proprium clerum, tum pro officiis minoribus, tum praesertim et maxime pro offi-ciis majoribus habeat..11 Ita sententia communis tenet, quam et S. C. de Propaganda fide appropriavi: »Solo allora, ait ipsa, può dirsi fondata la Chiesa in una regione, quan- ® Ibidem, 8. 9Schmidlin J., Katholische Missionslehre, Münster i. W. 1923, 268 sq.; Grentrup, o. c. 9 sq. 10 ;S c h m i d 1 i n, o. c. 271; Grentrup, o. c. 10. 11 Schwager terram missionum dicit: esse terram, in qua hierarchia indigena nondum sit introducta. Die Mission auf den Philippinen, in Zeitschrift für Mis&ionsWissenschaft, IV (1914), 114.