1 ] 6 De muñere pastorali prov. B. Arg. ab a. 1735 usque hodie duravit.22 Etiam forma organisations aliquo modo magis faciem missionis ostendit quam Hollandia; nam ibi, testante Leone XIII, cura pastoralis in forma parochiali et sim-plicis missionis seu stationum missionariarum usque ad a. 1881 perduravi! 23 Potestas Vicariorum Apostolicorum va-riabat pro majori vel minori gradu exemptionis ordinum re-ligiosorum eorumque missionariorum,24 donec Benedictus XliV sua Constitutione »Apostolicum ¡Ministerium« 25 limi-tes potestatis utriusque partis bene determinaverit. Ille quasi omnia ad tramitem juris communis et suae Constitutions »Firmandis« reduxit. Potestatem Vicariorum Apostolicorum eandem esse dixit ac episcopi dioecesani: »Sed ut ad Vicarios Apostolicos revertamur, praeter earn omnem au-ctoritatem, quae ipsis communis est in propriis confiniis cum quolibet ordinario in sua civitate et dioecesi...«; ac iterum, Vicarii Apostolici in Anglia positi sunt »cum omni auctoritate, quae competit cuilibet ordinario in sua civitate et dioecesi«.26 Ideo habebat potestatem etiam leges fe-rendi. 22 H a 1 s a 11, o. c. 42 sq. 23 Constitutio »Romanos Pontifices«: »At Britan'iae missiones gene-ratim in paroecias ad juris tramites erectae non sunt: idcirco sacrum Consilium christiano nomini propagando anno MDCCCLXVI officium appli-candi missam pro populo ad episcopum pertinere censuit, propterea quod dioecesium britanicarum non ea sit constitutio, ut in veras paroecias dis-positae sint« cfr. Acta O. F. M., I (1882) 53. 24 Sic a. 1627 C. S. Officii cassavit decretum Vicarii Apostolici quo, ad normas Oonc. Tridentini, sess. XXIII, c. 15 de ref., prohibuerat reli-giasis confessiones saecularium excipere absque sua praevia approbatione. Rationem talis annulationis adducit, Vicarium videlicet Apostolicum An-gliae non esse ordinarium sensu Tridentino, ideoque neque missionariis a S. Apostolica in Angliam missis necesse esse illius approbationem expec-tare (H a 1 s a 11, o. c. 43—44); insuper Urbanus Vili a. 1633, sua bulla »Piantata« speciale privilegium exemptionis concessit Benedictinis (Jus Pontificium de Prop, fide, I, 148—154); hanc postea Innocentius XII re-vocavit atque regulares quoad confessiones saecularium excipiendas, curam animarum et sacramentorum administrationem Vicariis Apostolicis sub-jecit (Hai sali, o. c. 44—146). 25 »Apostolicum Ministerium« die 30 Maji 1753, Gasparri, Fontes, II, 390. 26 Gasparri, Fontes, II, 392, 395.