210 De muñere pastorali prov. SS. Redemptoris in Dalmatia imperator eandem gubernio gallico cedere coactus fuit,78 quo iterum a. 1813 fracto, Dalmatia sub potestatem monar-chiae austniacae rediit,80 sicque permansit usque ad a. 1918, quo quidem anno, destructo imperio, formatum fuit regnum nationale Serborum, Croatorum et Slovenorum (Jugoslavi-ja). Gubernium gallicum totam administrationem ecclesia-sticam, non exceptis naminatione parochorum et parochi-arum oeconomica administratione, ad modum in Gallia in-troductum per concordatum de a. 1801 et 77 artículos orgánicos in Dalmatia quoque introducere volebat, sed, quia brevi spatio perduraba^ intentum ad finem totaliter perdu-cere nequiverat.81 Idem, etsi a saeculis jura acquisita et leges ecclesiasticas pro nihilo habebat, Franciscanorum tamen jura ad parochias et pastorale munus, sicut et modum pro-visionis paroehiarum destruere non valebat propter ipso-rum magnum influxum in populo atque unanimem defensio-nem ex parte Ordinariorum locorum in favorem provin-ciae.82 Tempore quo Dalmatia redierat sub potestatem monar-chiae austriacae (annis videlicet 1797—1805, et ab a. 1814 ultra) inibi leges sic dicti Josephinisimi vigebant, secundum quas potestas civilis in res ecclesiasticas maxime se immi- 79 Ibidem, 404. 80 Ibi idem, 418. Cvitanovic G., Die Franziskanerprovinz Ss. Redemptoris -und die französische Regierung in Dalmatien in den Jahren 1806/1813, München 1920, 57—58. Alias, haec dissertatio optime describit relationes atque difficilem statum provinciae SS. Redemptoris cum gubernio gallico. 81 Quaedam leges, v. g. de Fabbriceria, siuppressio juris patronatus laici etiam postea remanserunt in vigore. Cfr. R. Arch. di Stato — Zara, Atti degli anni 1815—(1820, ubi episcopi ad quaesita gubernii totum statum provinciae ecclesiasticae in Dalmatiae exhibenft. 82 Zlatovic, o. c. 296—298; Cvitanovic, o. c. 55—56, item 40—41. Ipse gubernator Dalmatiae Dandolo, qui nullatenus provinciae fa-vebat, tamen ob ejus magnum influxium coactus fuit in modo gubernationis paroehiarum aliquas modifioattiones introducere, quibus jus Franciscanorum in e'asdem conservatur; sic enim scribit a. 1808: »In pendenza della Pubblicazione del Piano Generale, furono additate alcune modificazioni alle precorse disposizioni di massima sulla collazione delle Parrochie, a favore dei Francescani della Provincia del SSmo Redentore, per istanza del Signor