226 De munere pastorali prov. S. Hieronymi in Dalmatia Stagnum et Canales) sibi adjudicari supplioabant,26 et de facto a. 1468 regimen separatum a Bosnensibus et Daknati-nis in persona Commissarii specialis obtinuerunt.27 Deinde eodem hoc anno instigante republica veneta et alii sex conventus Vicariae Bosnae praerepti fuerunt amodo uniendi conventibus dalmatinis. (Dicti conventus vocabantur: Uglia-ni, Castri novi, Pasmani, Crapani, Spalati et Curzolae.2S) Et revera anno sequenti 1469 statutum fuit in capitulo generali in Bolsena, ut fratres Ragusini Dalmatinis uniti in unam coalescerent provinciam, et Bosnenses, juxta antiquum mo-rem, suum eligerent Vioarium.29 Sic igitur Daknatiae conventus a Vicaria Bosnae denuo separati ipsius 10 monasteri a sibi retinuerunt.30 Haec tarnen determinatio parum durabat, nam anno 1478, post varios casus et altercationes, formata fuit Vicaria Dalmatiae specialis absque Ragusinis, quibus datus est com-missarius proprius,31 donec et ex ipsorum conventibus a. 1484 formata fuerit Vicaria provineialis ragusina cum proprio vicario.32 Utraque demum haec Vicaria a. 1517 33 nomine provinciae decorata usque ad a. 1899 propria vita vixit, quo quidem anno die 15 Junii denuo in unam provinciam sub nomine S. Hieronymi junctae fuerunt,34 et sub hoc nomine hodie quoque existit. Franciscani hujus provinciae, dum in unione erant cum Vicaria Bosnae, procul dubio etiam munere pastorali occu- 26 Fermendiin, Chronicon observ. prov. Bosnae Argentinae, 23 Ob suam ostinationem a. 1467 in cap. generali Mantuae habito exclusi e-rant de familia Observantiae, sed anno sequenti ad interiventum card. Bes-sarionis iterum eos receperunt. AM., ad an. 1468 n. 1—4 (XIII, 482—485). 27 Ibidem. 28 AM., non recte affert dictos conventus sub an. 1465 n. 5 (XIII, 420). Cf. de re Rupiié, io. c. 65. 29 AM., ad an. 1469 n. 8 (XIII. 505). 30 »Miseros vooo (fratres Bosnenses), quia Ragusini quatuor loca et Veneti sex illis abstulerunit«. Lemmens, B. Bernardini Aquilani Chronica, 110. 31 AM., ad an. 1478 n. 9 (XIV, 224). 32 AM., ad an. 1484 n. 47 (XIV, 440). 33 Hoc a. 1517 post diviisionem a Conventualibus Vicariae observantiae declaratae fuerunt provinciae. Holzapfel- Hasel beck, o. c. 136. 34 Acta O. F. M., XVIII (1899), 123—124.