242 De natura parochiarum et muneris pastor. Franciscanorum franciscano, autonomia interna et exemptione gaudebat, nec umquam ad statum missionis redacta fuit. Exscribimus hic allegationem, etsi plus aequo longam, sed tarnen egregie compositam et rem de qua sermo 'piane comprobantem: »Jam vero considerando eandem provinciam quatenus est una etiam administratrix missionum, seu quatenus in de-fectu cleri saecularis a tot continuis saeculis curam anima-rum gerit, notari oportet, quod licet revera inde a sui exordio per quinqué scilicet saecula, sola temporalem et spiritualem curam sustineat earundem missionum, juventutem scilicet educando, operarios praeparando, conventus, eccle-sias, quae supersunt, reparando easdem inter summas etiam persecutiones velut et salvificam Religionem conservando, pro hisque omnibus, non exiguum litrum infidelibus domi-nis persolvendo, ideoque velut missionaria quoad adminì-strationem consideran potest, attamen cum semper stabilem titulum provinciae cum omnibus praerogativis et exem-ptionibus reliquis seraphicis Provinciis communibus retinu-erit, nec aliunde operarios advocare, et post certum tempus remitiere, verum continuo sub canonice electis superioribus militans, sibimet individua, et operarios ibi natos, educatos, ac jugiter permansuros praeparare soleat, tantum improprie,, et nonnisi lato sensu, quatenus videlicet privilegiis, favoribus et facultatibus missionariorum gaudent, eadem ejus individua missionarii dici possunt; ideoque nec instar aliorum missionariorum a variis Praefectis, aut a Vicariis Apostolicis privative in omnibus etiam dum curam anima-rum exercent, hucdum regebatur; sed nonnisi sicut caeteri religiosi in ditionibus Christianorum in conventibus degen-tes, juxta commune jus Concilii Tridentini et praesertim constitutionem Benedicti XIV incipientem »Firmandis« praesentate proprio superiore regulari, Jusque semper in eos retínente, ad parochias exmittuntur, atque cum eorum e-tjiam consenSu sacramenta administrant«.41 Clarior com-mentarius expectari non potest. Franciscani bosnenses uni-cam rationem missionis in Bosna et Hercegovina vident in ejus subjectione S. C. de Propaganda fide, secus alia in ea ad tramitem juris communis ordinata ab initio cernuntur. 41 Arch. Conv. de Sutjeska.