De fundamentis juris parochialis 43 cant in diversis regionibus, scilicet Tininj, Vilkriko, Vr-has et Savae (fluminis) suas domos construere. Obtinent facultatem septem loca inibi recipiendi, cum illa tamen generali clausula reservante juira parochialium ecclesiarum, si quae sint.18 — Sic ergo fratres bosnenses etiam extra Bosnam proprie dictam egrediuntur et in locis derelictis firmantur, ibique statim munus apostolicum conversionis incolarum et deinde curatorum populi exercent. Quia vero ilio tempore mos erat semper, pro possibili, apud novum principem jura et concessiones renovare;19 similiter et Franciscani bosnenses saepius apud novan Summum Pontificem vel etiam, data occasione, apud eundem iterum atque iterum sua jura, diplomata et privilegia re-confirmare curabant. Sic post mortem Gregorii XI procu-rant sibi et ab ejus successore Urbano VI (1378—1389) confirmationem bullae Joannis XXII. Ipse quadam copiosa bulla omnia in bulla Joannis contenta privilegia confirmans edixit fratres iisdem etiam in locis seu regionibus ubi ca-tholicus episcopus resideat uti posse, dummodo sufficien-tem copiam sacerdotum neoconversos providendi non ha-beat.20 Ex hucusque allatis luculenter patet Franciscanos bos-nensies toto hoc saeculo domos suas ibi firmare, ubi in-simul haereticorum conversioni eorumque provisioni pastorali vacare poterant. Idem adhuc magis saeculo sequenti facient. * Initio saeculi XV conantibus aiiquibus fratribus e Bo-sna exire Bonifacius IX a. 1402 viam interclusit simul con- 18 BF, VI, 535—536 n. 1343. 19 In Bosna mos erat, ut novus rex iterum confirmet a praedecessore suo data privilegia. Cfr. K1 a i c, o. c. 74—75, 81, 116, 144, 145, 150 et passim. 20 »Et concedimus etiam et declaramus qaiod dicto privilegio Joannis pape uti possiti® quoad omnia in eo contenta, non obstante, quod episcopus catholicus in locis seu partibus ipsi resideat vel praesens existat, dummodo clerum vel sacerdotes aut curatorum copiam non habeat, qui fidelibus suis noviter conversis valeant in ministrando eis ecclesiastica sacramenta et fi-dem catholicam praedicando«. Fermendzin, Acta Bosnae, 56 n. 291.