112 De munere pastorali prov. B. Arg. ab a. 1735 usque hodie riatus Apostolici et duae provinciae reguläres. — Qualis-nam imago totius regiminis pastoralis ex dictis componen-tibus creata sit, quales relationes inter duplicem auctorita-tem (Vicariorum Apostolicorum et superiorum regularium), quae denique jura cuique parti in cura pastorali competi-erint, qualis demum conditio presbyterorum saecularium relate ad officium parochiale fuerit? Quomodo cura pastoralis in liberatis partibus: Dalmatia et Slavonia continuata fuerit? Omnia haec hie examini subjicienda sunt. Tota materia sequenti ordine et disposinone apte absolvi posse cre-dimus. Primo loco de Custodia (Provincia) Bosnae Argentinae disseremus, idque imprimis sub Vicariorum Apostolicorum regimine: de introductione et charactere regiminis Vicariorum Apostolicorum in Bosna et Hercegovina in relatione cum hujusmodi instituto in aliis regionibus, ut postea de aliis elementis oonstitutivis jurium et organdisatiomis muneris pastoralis tractare possimus; de relationibus Vicariorum Apostolicorum ad regulärem provinciam in materia cu-ram animarum spectante, ac tune de multip’licatione et natura parochiarum in Bosna et Hercegovina atque de conditone presbyterorum saecularium relate ad munus pastorale. Secundo abhinc loco de eodem jure et munere Francis-canorum sub instaurata hierarchia episcopali ordinaria sermo erit. Omnia autem quae hie tractanda sunt etiam ad Hercegovinam referuntur usque ad ejusdem a Bosna divi-sionem, pro tempore vero post divisionem de ipsa sub proprio titulo agere oportet. — Ulterius item sub propriis titu-lis inquisitionem nostram prosequimur de provincia SS. Redemptoris, de provincia SS. Cyrilli et Methodii, quibus ad instar appendicis quaedam etiam de provincia S. Hiero-nymi in Dalmatia relate ad curam pastoralem adjungimus. 1. De Custodia, deinde Provincia S. Crucis Bosnae Argentinae * A. De Vicaricrum Apostolicorum regimine Institutum ¡Vicariorum Apostolicorum in regimine ecclesiastico decursu saeculorum diversas significations prae * In titulo posuimus »De Custodia, deinde Provincia ...« ut melius in-dicaretur, hie solum de illa parte provinciae agi, quae adhuc sub Turca