Quo sensu Bosna et Herceg. terrae missionum fuerint 241 siderat eorum jura, propterea, quod putat in Bosna, quae est terra missionaria, se omnia posse sicut Ordinarii in dioecesibus regionurn catholicorum.35 Deinde aliqui ex pro-vincialibus et titulum »Praefectus missionum« sibi impone-re solebant;38 hunc denique titulum a. 1834 a S. C. de Propaganda fide sibi confirmari petierunt.37 Sed quid sub tali nomine »Praefecti ac missionis« illi senserint, postea claris-simis verbis exposuerunt in causa cum saepius nominato e-piscopo Barisic. Cum enim votum et petitionem eorum Ro-mae non recte interpretarint, statim patres provinciae in duplici ampio scripto 38 exponunt S. Congregationi sua pe-titione tituli »praefectus missionum« nonnisi conservatio-nem exemptionis suae provinciae secundum jus commune conservare voluisse.39 Deinde scientifica elaboratione inter alia per longum demonstrant, quo sensu regularis provincia dicenda sit missionaria quo vero non. Provinciae enim privilegia fundantur in jure communi: »... ex quibus omnibus manifesto apparet, quod forma regiminis in provincia bos-nensi gubernanda... non initatur alicui infundatae consuetudini, aut illegitimae jurium usurpationi, sive peculiari ali-cujus privilegio, contra quod posset juste pugnari; sed quod fundetur in ipso communi jure omnibus religiosis, sit-que consentanea rationi, aequitati et naturae ipsius status religiosi, et praesertim nostrae provinciae peculiaribus cir-cumstantiis«.40 Semper illa provincia, sicut aliae in ordine 35 Arch. Provinciae, Sarajevo, Prot. Prov. II, 180—184. 36 Sic provincialis Pcjcinovic s crib it a. 1803 mandans parochis: »...ne audeant vagare per iparochias dissitas, et ultra limites in eodem decreto praescriptos, sine licentia patris ministri provincialis, cujus jurisdiotiomi tum ex vi professionis seraphiici Institutì, tum etiam ex constitutione harum sacrarum missionum, quarum ille est Praefectus, immediate subicrantur (integra manente debita subjectione Illmo et Rmo Dno Vicario Apostolico quoad munia parochialia)«. Arch. Provinciae, Sarajevo, Prot. Prov. II, 174. 37 Jelenié, Izvori, 135 sq. 38 a) Osservazioni Istoriche sulle differenze insorte tra il Vicario Apostolico e la Provincia. Compositum a fr Mariano Jakovlijevic; b) Forma interni et externi regiminis provinciae Bosnae Argenti.nae. Verisimiliter a celebri fr Mariano Sunjic exaratum fuiit. Arch. Con. Sutjeska. 39 Archivum Prop., Acta, 1841, v. 204, f. 327 ss. 40 Arch. Con. Sutjeska. 16