De acquisitione curae pastoralis 29 nae jussu Papae Pii II unitur provincia Dalmatiae sub unico vicario communi beato fr. Bernardino Aquilano,153 ut iterum a. 1468 separentur Fratres ragusini, anno vero se-quenti (1469) alii ex conventibus Dalmatiae, et in independentes Vicarias constituantur.184 Demum a. 1514 Vicaria Bosnensis iterum dispertitur in duas partes: Vicariam Bos-nae Argentinae — conventus sub Turcarum dominio com-plectentem, et Vicariam Bosnae Croatiae quae conventus sub dominio christiano remanentes obtinuit.155 Denique a. 1517, post divisionem Fratrum Conventualium ab Obser-vantibus, omnes praedictae Vicariae in provincias trans-formantur.156 Usque ad erectionem Vicariae Bosnae videmus Franciscanos exire de conventibus Dalmatiae in Bosnam et cir-cumiacentes regiones ac inibi muñere inquisitorio haereti-cae pravitatis fungi. iNunc vero creatione Vicariae formata est communitas independens, quae amodo in se suscipiet obligationem per saecula duraturam praedicandi Verbum Dei, exercendi munus pastorale, manuducendi populum, ef-formandi cultum atque humanitatem quasi totam ... in Bo-sna et Hercegovina, necnon ex parte in aliis etiam regioni-bus croaticis. Ex hoc vero multip’iici labore nos ulterius indagare prosequimur solumimodo de cura pastorali, quando scilicet et quomodo jus illam exercendi obtinuerit, aliis verbis — jus ad parochias. 3. De acquisitione curae pastoralis De quaestione temporis, quando nempe Franciscani certe curae proprie pastorali vacare coeperint, aliqui tantum ex scriptoribus propriam ¡sententiam protulerunt, nec in hoc quidem idem sentiunt.157 Secundum P. C. Othmer e- lss Fermendzin E., Acta Bosnae, 251 n. 1054; Lemmens L., B Bernardini Aquilani Chronica fratrum minorum observantium, Romae 1902, 97. 154 AM., ad an. 1468 n. 1—4 (XIII, 482—485); ad an. 1469 n. 8 (XIII, 505); Lemmens, o. c. 107—108. 155 Fermendzin, Acta Bosnae, 307 n. 1195. 156 R u p c i c , o. c. 68, nota 39. 157 De hac quaestiione cfr. Cap.kun P., Postanak i pravwo stanje fra-njevackih 2upa u Bosni i Hercegovini, in Nova Revija, XVI (1937), 115—118.