20 De initiis muneris pastoralis Franciscanorum in terras circumj acentes annuntiando haereticis et schisma-ticis Verbum Domini. 2. De primaria missione inquisitoria Franciscanorum A. De actione Provinciae Sdavoniae Franciscani adhuc vivente Seraphico Patriarcha Francisco in croaticas regiones venerunt. Ipse quoque S. Fran-ciscus a. 1212 in partes Syriae transfretare volens »ventis contrariis flantibus in partibus Sclavoniae cuna caeteris na-vigantibus se invenit« 100 ibique bonum semen suae religio-nis seminavit. Ex conservatis enim documentis patet jam sequentibus annis, post 1222, fratres in maritimis partibus Croatiae conventus possidere provinciamque ex ipsis con-stitutam sub titulo »Provinciae Sclavoniae« ante a. 1235 habere. 101 Eodem hoc tempore fundantur monasteria: jader-tinum, spalatense, traguriense, ragusinum, tergestinum, mu-glense, sebenicense et polense.102 Quo usque vero territo-rium hujus provinciae ilLiis temporibus protenderetur, non est facile cum certitudine determinare.103 Si catalogi pro-vinciarum inspiciantur, hanc Sclavoniae provinciam vide-mus habere quatuor custodi as: ragusinam, jadrensem, ar-bensem et Istriae.104 Ergo, certe maritimis regionibus A-driatici maris extendebatur, seu Dalmatia cum Istria. Sed ex epistola Bonifacii Papae Vili ad ministrum provincia- ioo pr Thomas de Celano, Vita prima s. Francisci, n. 55, in A-nalecta Francisoama, X, (s. a., s. 1.) 42. De anno 1212 et mense quo s. Pater Fr.anciscus se dnvenerit in partibus Sclavoniae et in quali loco, inter alios scriptores, cfr. M a n d i 6 D ., Boravak sv. Franje Asiskoga u hrvatskim krajevama, in Nova Revija, V (1926), 223 ss. 1,1 Rode B ., De antiquitate Provinciae Sclavoniae O. F. M. nunc Dalmatiae, lin Archivum Franciscanum Historicum, I (1908), 508 ss; Milosevic J., De Provinoia Sclavoniae, AFH, I (1908), 235 ss. 102 Rode, ibi, 513. 103 Sub nomine »Sclavoniae« veniebat totum territorium ubi Croati et Serhi habitabant, ut distingueretur a partibus juxta litora maris Adriatici ab incolis romanis inhabitat is, quae Dalmatiae nomine appellabantur. Sed po-stea penetrantibus Slavis etiam iin oppida maritiima Dalmatiae evanescit haec differentia atque sub nomine »Sclavoniae« continentur partes mariti-mae a Teirgeste in Istnia usque ad montes Albaniae. Cfr. Man die, o. c. 227. 104 Rode, o. c. 513.