De fundamentis juris parochialis 37 Haec enim bulla, uti diximus, primo data fuit missionariis valde distantis Orientis, ubi ipsi omnia diversa munia cu-rae pastoralis populi obire constricti erunt, ideo et largitus est eis Papa quamplurimas facultates, quae necessariae vel utiles videbantur. Cum vero haec postea absque immutati-onibus Franciscanis bosnensibus applicata fuerit, jam eo ipso fundamentum omnium eorum jurium facta est. Posteri-ores Romani Pontifices hane solummodo confirmant, melius explicant, quaedam modificant vel addunt. Secundum eandem in cura pastorali exorta dubia resolvuntur. Quam ob rem ante historicum conspectum juris parochialis Fran-ciscanorm hujus Vicariae, oportet saltem principaliora pun-cta hujus bullae praemittere. Etenim, in ea expresse datum est jus franciscanis fun-dandi et erigendi parochiales ecclesias — et consequenter parochias; datur enim illis potestas in praedictis partibus »fundandi de novo ibidem ecclesias et reconciliandi illas, quae sunt casu aliquo profanatae; ac de novo fundatis rec-tores idoneos providendi.2 Datur insuper illis facultas »in civitatibus, castris, vel viillis seu locis quibuscumque ad ha-bitandum domos et loca quaecumque de novo recipere seu hactenus recepta mutare, aut ea, venditionis, permutatio-nis, donationis titulo in alias transferre... non obstante prohibitione felicis recordationis Bonifacii Papae Vili.«3 His positum fundamentum et concessum jus erigendi domos et ecclesias, quibus nunc bulla munus pastorale ad- 2 Ibidem. 3 Ibidem. Bonifacius Vili a. 1297 profaibuiit ordinibus mendicantibus, propter eorum abusus, quaecumque 1-oca et domos erigere vel recipere absque expressa S. Sedis licentia, in qua mentio hujus prohibitionits fieri debet. Cum vero haec prohibitio in documentis Bosnae saepissiime veniat, oportu-num videtur earn hie exscribere: »... Nos super hoc providere volentes, hoc perpetuo prohibemus edicto, ne deinceps aliquiis, vel aliqui de praedictis quibuscumque super hoc privilegiis muniti existant (quae ipsiis contra teno-rem constiitutionis praesentis nullatenus volumus suffragari) in aliqua civi-tate, castro, villa, seu loco quocumque ad habitandum domos, vel loca quaecumque de novo recipere, seu hactemus recepta mutare, vel ea permutationis, venditionis, donationis aut cujusvis alienationis tiitulo quocumque in alios transferre praesumant absque Sedis Apostolicae licentia speciali, plenam et expressam faciente de prohibitione hujusmodL mentionem, si secus egerint, irrdtum decernentes«. AM, ad an. 1297, n. 2 {Supplementum); (V, 444).