1 42 De munere pastorali prov. B. Arg. ab a. 1735 usque hodie ciae assumatur cum voto consultivo, electivo atque deliberativo. 125 Nunc quaeri posset, quare S. Congregatio tam severe contra bosnensem provinciam steterit, ut ita profunde ve-tera jura ejus mutare non renuerit? Responsum quinque annis postea praebuit consultar ipsius S. Congregationis D. Bertetti, id nempe factum fuisse propter falsam descri-ptionem provinciae ex parte episcopi.128 Dehinc opus erat diuturni laboris, ut iterum S. Congregatio convincatur de vero statu rerum in Bosna. Duo visi-tatores apostolici missi erant in Bosnam, graviores patres et ipse episcopus Romam evocati fuerunt. Totum hunc pro-cessum denuo enarrare longum esset, ideo momenta ad rem nostram spectantia sufficiant. A. 1839 Franoiscani e capitulo provinciali supplicatio-nem de modificatione decretorum ad S. Congregationem miserunt, cum enim imposibilia sint in praxi ac jura provinciae laedant. 127 Eodem anno visitator apostolicus P. Simeon Milinovic pacem inter utramque partem instaurare conatus est, quae et composita fuit sub conditione, ut u-nusquisque ad vetera jura rediret.128 Sed pacto non servato, aliquot patres provinciae cum provinciali Romam evo-cantur, ac post eos episcopus Barisic, in Bosnam autem mit- 125 »Necessaria mihi videtur, Patres, ¡mutua communicatio jurium, qua-propter ego vobis .libenter cedam mea jura, quae sunt excellentiora, si vos sublatis commissarii.s visitatoriibus generalibus, tam in capitulis, quam in congregationibus provincialibus mihi praesidentiam detuleritis, una cum voto consultivo, electivo et decisivo...« Archivum Prop., Acta, 1840, v. 203, f. 38v. 128 »Ed in vero 'bene debbesi siippore che per gravi motivi la S. C. prima del 1837 aveva ommesso di mandare in Bosnia il decreto di cui si tratta (i. e. de a. 1660); che se in questo anno ne ordinò l’esecuzione in tutta la sua estensione, lo fece perchè tale era la descrizione dei disordini di quei regolari allora fatta da Mons. Barishich presente in curia, nè ancora smentita come lo fù di poi, da lasciar credere che la più dittatoria autorità di cui venisse (rivestito, bastasse appena per »ricondur l’ordine che sembrava distrutto affatto in quella missione«. Archivum Prop., Acta, 1841, v. 204, f. 407r. 127 Archivum Prop., Scrit. Orig. Rif., 1841, v. 960, f. 187r—192r. 128 Archivum Prop., Acta, 1840, v. 203, f. 39r.