Quo sensu Bosna et Herceg. terrae missionum fuerint 231 quibus titulus acquisitae et qualiter unitae fuerint et sint parochiae franciscanae eorum conventibus. Prima igitur pars hujus capitis ad solas Bosnam et Hercegovinam refer-tur, alia vero ad alias quoque regiones. 1. An et quo sensu Bosna et Hercegovina terrae missionum fuerint Missio in jure canonico in genere dicit actum legitimae auctoritatis, quo quis ad jurisdictionem exercendam depu-tatur.1 In sensu vero strictiore missiones vocantur sic di-ctae populäres et exterae.2 Missio deinde extera, omissis ejus significationälbus derivatis, dicit: illam partem ministe-rii ecclesiastici, quae plantationem et consolidationem fidei catholicae in acatholicis operatur.3 Ita de missionibus ex-teris documenta ecclesiastica loquuntur describendo eorum finem. Sic v. g. ,Gregorius XV in bulla »Inscrutabili« mandat officialibus S. C. de Propaganda fide ut »omnia et singula ad fidem in universo mundo propagandam pertinentia cognoscant et tractent«.4 Simili modo et alii Summi Pontifices ac S. C. de Propaganda fide exprimuntur.5 Ibi ergo missio existere potest, ubi fides plantatur et piantata solidatur usque dum perveniat ad statum talis fir-mitatis, ut regionibus catholicis assimilari ac aequiparari possit. Ideo sola conservatio catholicorum, qui in medio acatholicorum morantur, non est opus missionarium, neque objectum missionis.6 Objectum enim missionis sunt perso-nad cicca quas labor mi^sioriarius versatur. Istae autem praecipue et proprie sunt infideles et haeretici. Num et schismatici illis adnumerandi sint, controvertitur inter au-ctores. 7 Attamen, in tractatibus de missionibus distinctio- 1 Can. 109. 2 Can. 1349, § 1; 1350, § 2. 3 Grentrup Th., Jus missionarium, I, iSteyl ßollandiae 1925, 7; Vromant G., Jus missionariorum, introductio et normae generales, Louvain 1934, 3—4. 4 Ga spar ri, Fontes, I, 383; Jus ipontificium de Propaganda fide, I, Romae 1888, 1. 5 Jus pontificium de Propaganda fide, I, 87; Collectanea S. C. de Propaganda fide. II, 192 n. 1606. 6 Grentrup, o. c. 4; Vromant, o. c. 4 et nota 1. ’Grentrup, o. c. 5 sq.