Aliae parochiae franciscales 265 •occupantur. Habent nempe duas parochias proprias regula-res ipsorum respectivis conventibus incorporaias: Prvic-Luka a. 1602 fundatam et Zaglav anno 1921 erectam et con-ventui incorporatam; alias vero tres liberae collationis Ordinarli in administrationem susceperunt: Brce, Plaski et cappellaniam Rose.16 E. Commissariatus Provinciale: in Stai. Foederatis Americae Septentrionaiis prò cura pastorali emigratorum a) Commissariatus provincialis sloverticus S. Crucis Ut necessitatibus spiritualibus emigratorum de populis croatico, slovenico et slovaco in Stat. Foederatis Americae Septentrionalis succurrerent, cum sacerdotibus saecularibus quidam etiam religiosi ex provinciis franciscanis nostrarum regionum illue perrexerunt. Faventibus autem circumstantiis et numero parochiarum ab Ordinariis loci fratribus oblata-rum crescente ac ipso S. P. Pio X annuente anno 1912 prò dictis tribus nationalitatibus creatus fuit specialis commissariatus francicanus slavicus sub nomine S. Crucis a provincia Sloveniae ejusdem nominis dependens. Sed multipli-catis deinde adhuc magis residentiis parochialibus et numero fratrum omnium trium nationalitatum, etiam difficulta-tes et fricationes inter ipsos non defuerunt, ad quas effu-giendas a. 1926 commissariatus S. Crucis bipartitus, et anno 1929 tripartitus fuit, in slovenum, croaticum et slovacum.17 Slovenus S. Crucis Commissariatus adhuc a matre provincia in Slovenia dependens hodie habet unum conventum in loco Lemont, 111., et septem residentias parochiales ex Ordinariorum loci oblatione cum S. Sedis beneplacito re-ceptas: SS. Cyrilli et Methodii in New-York, N. Y., S. Ste-phani in Chicago, 111., S. Georgii in So. Chicago, S. Joan-nis Vianney in Detroit, Mich., S. Theresiae ab Infante Je- 18 Epistola A. R. P. Provincialis Laurentii Hrzié de die 5 Martii 1940; Opci Sematizam, 248, 265, 231, 126, 232. 17 Schematismus prov. Sloveniae S. Crucis O. FF. MM. a. 1939, 35; Schematismus prov. Hercegovinae a. 1939, 117ss.