De reformationum C. T. in prov. B. A. introductione 81 Controversia etiam post mortem episcopi Balicevic protracta invenitur. Anno 1618 a S. Sede emanatum fuit de-cretum quo provinciali Firanciscanorum provinciae Bosnae Argentinae interdicitur parochias fratribus conferre absque consensu et approbation e episcopi; atque in casu remotio-nis alicujus débet alium ei substituere, item de consensu ejusdem ordinarii.45 Chronologus conventus de Su-tjeska scribit Balicevic sua controversia nihil omnino obti-nuisse; »attamen — continuât p. Jelenic — editum est a. 1618 decretum S. Congregationis restrictivum« eorum pote-statis.46 Nihilominus diceremus, a chronologo Sutjescensi vera affirmari, nam Franciscani suas parochias jure veteri regere continuarunt; unde etiam causa de observatione de-cretorum Tridentini protrahetur. Attamen jam hac prima decisione dare patet mens dicasterii romani in Bosna etiam applicandi jus commune, non obstantibus exceptionaliter gravibus conditionibus. Interea Gregorius XV, post suam Constitutionem »Inscrutabili«, qua relationem regularium in cura animarum ad episcopos ordinarios explicavit, alia sua bulla »Inscrutabili« die 22 Junii 1622, novam Congregationem de Propaganda fide erexit eique omnia negotia prò dilatatione fidei ubique terrarum commisit.47 Sic Bosna et Hercegovina cum aliis terris domimi otbomani a/modo jurisdictioni hujus novae Congregationis subiacet. Propterea faciliori modo prosequi poterai jam incepta causa de reordinatione relationum inter episcopos bosnenses et fratres curae pastorali incum-bentes. Ilia enim Constitutione pressius determânata sunt decreta Tridentini Concilii, erectione vero Congregationis de Propaganda fide creatum est novum et expeditius forum competens. 45 »Che non possano i Provinciali dei frati minori osservanti della detta provincia conferire parocchie a frate alcuno senza il consenso et appro-vatione del vescovo e quando occorre di rivocarli sotto pretesto delle loro congregazioni et altra causa, non possano farlo, se però non vi sarà sostituito altro sacerdote idoneo col consenso del vescovo«. Fermendzin, A età Bosnae 366 n. 1234. 48 Jelenic, Kultura i bos. franjevei, I, 160. 47 Ga spar ri, Fontes, I, 383. 6