De primaria missione inquisitoria 23 voniae mandans ut de consilio aliquorum fratrum discre-torum eligat et in Bosnam duos ex suis religiosis expediat, qui sint »vita et conversatione probati, litterarum scientia praediti, et Regionis sive Provinciae praefatae (Bosnae) i-diomatis non ignari«.114 Isti erunt inquisitores haereticae pravitatis cum omnibus juribus et oneribus talis officii.115 Bene autem attendendum est ad momentum hujus missio-nis. Papa enim vult, ut haec delegatio fiat permanens sine interruptione. Propterea eidem provinciae in officium demandai, ut statim in omni casu, quo aliquis ex missis inqui-sitoribus quoquo modo deficeret, ab alio noviter surroge-tur.116 Eandem missionem idemque mandatum renovat Boni-facius Vili a. 1298 multo magis dilatans territorium delegations inquisitoriae. Prius fratres erant inquisitores tantum in Bosna et parte Slavoniae, nunc vero totius Serbiae, Rasciae, Dalmatiae, Croatiae, Bosnae atque Istriae ac in ar-chiepiscopatibus Dirachiensi, Antibarensi, Ragusino, Spala-tensi et Jadrensi, et dioecesibus ipsis subiectis.117 Amodo haec delegatio crescit usque ad independen-tis Vicariae formationem, etsi documenta de ejus activitate usque ad a. 1325 non possidemus, quae vero conservata sunt, de illa silent. Hoc autem anno Joannes XXII commen-dat inquisitorem Fr. Fabianum et alios cum eo Bano Bosnae Stephano Kotromanic, uxori ejus Elisabethae et regi Hungariae Carolo Roberto, ut succurrant eis consilio et adjutorio suo in haeresis extirpatione.118 Hie jam videmus non duos sed plures inquisitores ibi laborantes. Ad majo-rem eorum numerum et activitatem concludere possumus etiam ex magna controversia quam sequentibus annis cum Dominicanis habuerunt. Enim vero, ex timore ne hoc officium illis praeriperetur, Dominicani voluerunt Franciscanos de munere inquisitorum in Bosna et supra nominatis par-tibus excludere ideoque a. 1327 jus sibi inquisitionis offi- 114 BF IV, 238 sq, n. 443; Theiner, Mon. Hung. I, 378—379 n. 611. 115 Theiner, Mon. Hung. I, 378—379 n. 611. 116 Ibidem. 117 BF IV, 274 n. 150; Theiner, Man. Hung. I, 381 n. 614. 118 BF V, 287 sq, n. 577, 578; AM, ad an. 1325 n. 2 (Vili, 44—45)..