CAPUT V De charactere muneris pastoralis et conditione jurídica parochiarum fran-ciscalium in croaticis regionibus Praemissa historico-jurídica consideratione officii et juris parochialis Franciscanorum in Croatia, ulterior quaestio-nis perpensio superflua videri posset. Attamen, ob spéciales aspectus, quibus tota res subjacet, ob aliquas possibiles objectiones vel dubia quae oriri possent, necessarium esse duximus in finali capite de ipso charactere muneris pastoralis, necnon de natura jurídica parochiarum franciscalium considerationem instituere. In decursu enim tractationis saepius nomen missioni» pro Bosna et Hercegovina obviam habuimus, ipsam institu-tionem Vicariatus Apostolici, regionis ecclesiasticae subjp-ctionem S. C. de Propaganda fide, ac insuper aliquoties ten-dentiam et expressiones Franciscanorum se esse missionaries, provinciam missionariam, parochias stationes missiona-rias. Ideo imprimis necesse est videre, an et quo sensu Bosna et Hercegovina terra missionum dicenda sit, ut exinde character etiam actionis pastoralis Franciscanorum in ipsis parochialis vel missionarius discerni possit. Praeterea, decursu temporis Franciscani et episcopi in croaticis regionibus varios fontes sui juris ad parochias de-ducunt, ac variis nominibus illud insigniunt, v. g. jus patro-natus, parochiae adnexae conventibus, vel mensae conventus, vel simpliciter esse unitas conventibus; guardianum v. g. in Bosna vocabant aliquoties parochum parochorum; vel solum jus nominandi, praesentandi ac transferendi paro-chos ex legibus a S. C. de Propaganda fide latis defendunt. Propterea ponderatis rationibus finaliter dijudicandum est^