262 Appendix Praeterea eadem provincia jam prius a provincia franciscana albanensi obtinuit et recepit quatuor parochias: Pec, Zlokucani, Glodani, Zjum, de quibus omnibus Schematismus provinciae bosnensis sic scribit: »A parochia de Pec separatae sunt parochiae: de Zlokucani anno 1900, et anno. 1922 parochia Glodani. Quae omnes, una cum parochia Zju-ma et sanctuario de Dakovica, unitae sunt anno 1925, ex optatis regii gubernii et de volúntate S. Sedis, provinciae Bosnae Argentinae«.3 B. De provincia S. Crucis Sloveniae Hodierna provincia Sloveniae originem ducit a vetere ilia et magna Vicaria Bosnae. Haec enim anno 1514, uti vidimus, divisa fuit in Vicariam Bosnae Argentinae sub otho-mano imperio, et Vicariam Bosnae Croatiae sub potestate principum christianorum remanentem (utraque ab a. 1517 nomine provinciae insignita in historia reperitur). Sed pro-gredientibus armis Othomanorum contra Croatos, fratres provinciae Bosnae Croatiae, amissis 27 conventibus, retra-hentes se in partes magis versus septentrionales et occidentales nova refugia inibi inter Croatos et Slovenos quaere-bant. Nomen tarnen Bosnae-Croatiae usque ad annum 1708 retinuit, quo quidem anno comimutatum fuit in illud S. Crucis Croatiae — Camioliae. Sub hoc vero nomine, cum quibus-dam interruptionibus, usque ad annum 1900 perm ansit, quando ab ipsa conventos in croati cis regionibus siti avuhr novaeque provinciae SS. Cyirilli et Methodii adjuncti erant. Time enim ipsa de suo titulo nomen Croatiae expunxit. Cas-satis denique post bellum mundiale limitibus austro-hunga-ricis et omnibus Slovenis in unitam Sloveniam adunatis Provincia die 22 Julii 1919 sibi imposuit titulum: S. Crucis Sloveniae.4 Sodales hujus provinciae, praeter alias diversas actio-nes, muñere quoque pastorali funguntur sive in propriis pa-roeciis sive adjuvando clerum saecularem. Hodie provincia tenet octo parochias, videlicet: parochiam Annuntiationis 3 Conspectus historicus ..., 73, 132—135; Karin, o. c. 140. 4 Schematismus almae provinciae Sloveniae S. Crucis O. F. M., Rocno, 1939, 5—7.