106 De jure muneris past, a C. T. ad provinciae divisionem evolutionem in jure parochiali Franciscanorum provinciae Bosnae Argentinae, ut postea melius ulteriores deductio-nes pateant. Nullum dubium hoc tempore in tota provincia Bosnae Argentinae conventus formales et parochias formales exi-stere. Provincialis Pavlovic a. 1623 in sua provincia enumerai septemdecim coenobia claustralia (formata), 73 parochias et 11 cappellas.126 Episcopus Lucie a. 1638, qui personaliter concreditam dioecesim perlustravit, omnia ipse pro-priis oculis videre voluit, idem testatur ac Pavlovic.127 E-piscopus Maravic a. 1655 in solo regno Bosnae 12 conventus formales et 54 parochias esse dicit.128 Idem episcopus O-gramic, qui per plures annos (1673—1675) in canonica vi-sitatione dioecesis Bosnam peragravit, invenit ibi in sola Bosna 10 conventus formales et 42 parochias.129 Nullum dubium istas parochias respectivis conventibus adnexas ac unitas esse. Pavlovic, provincialis, expresse dicit: »¡in qua provincia continentur 17 coenobia claustralia praeter parochias atque cappellas illis annexas«.130 Episcopus Lucie juxta unamquamque parochiam diligenter adno-tat cui conventui subsit, a quali conventu parochum obti-nuerit, quaeque paroecia franciscanum hospitium seu do-mum habeat.131 Episcopus Maravic etiam dare loquitur quod illae 54 parochiae sint »spartite a ciaschedun convento, quelle, che sono più vicine a proposito e comodo del medesimo. Li frati sono alimentati con lemosine, che danno li oatolici delle medesime parrocbie, perchè altriimente non si potrebbe mantenere la fede cattolica in quel... paese e regno«.132 Quod autem agatur de unione, non vero de 126 Acta O. F. M., 19 (1900) 80—84. Ex his 5 conventus erant in hodierna Dalmatia cum 25 parochiis et cappellis, quarum quaedam in Hercegovina hodierna sitae erant; 9 veno conventus cum 41 paroeciis et cappellis dn Bosna erant; 3 autem conventus cum 18 parochiis et cappellis in Slavonia inveniebantur. 127 Archivum Prop., Vis. e Coll. 1639, v. 17, f. 173r—— 180v. 126 Fermendiin, Acta Bosnae, 477, n. 1420. 129 Jelenic, Spomenici, Starine, XXXVI (1918), 132—152. 130 Acta O. F. M„ XIX (1900), 80. 131 Archivum Prop., Vis. e Coll., 1639, v. 17, f. 173 ss. 132 Fermendiin, Acta Bosnae, 478—479 n. 1420.