22 De initiis muneris pastoralis Franoiscanorum citur atque in duos banatus dispertitur.109 Independentiae ammissione notitiae quoque de Franciscanis in Bosna defi-ciunt, donee fr. Hieronymus ab Ascoli, quondam provin-cialis Provinciae Sclavoniae, sub nomine iNicolai IV, cathe-dram Sancii Petri ascenderit. Nicolaus IV nempe, qui prius ut legatus Gregorii X multum pro unione ecclesiae orien-talis cum Romana laborabat, nunc ut Summus Pontifex ad Slavos Meridionales animum suum convertit, ut eos ab hae-resi et schismate purgatos ad Ecclesiae Romanae unitatene reduceret.110 Pro cujus intenti executione Franciscanos elegit, qui sunt »pauperes quidem in hoc mundo, sed divi-tes in fide«. Statim enim post a. 1288 duos ex illis misit regi serbico Stephano Uros II et fratri ejus Carolo (Dragu-tin), duci de Macho, sub cujus dominio et Bosnae non parva pars erat, ut eosdem ad Ecclesiae unitatem reduce-rent.111 IntentUm ex parte felicem exitum habuit, quia Dra-gutin revera reversus est ad unionem cum Ecclesia Romana atque exinde majori zelo haereticos persequi incipie-bat.112 Ecce, ab his temporibus certa documenta possidemus de permanenti legatione et activitate Franciscanorum in Bosna et vicinis regionibus, qui inibi ex Provincia Sclavoniae excurrebant. Jam a. 1291 Dragutin misso legato suo Marino, archi-episcopo Antibarensi, Romani rogat a Papa aliquot fortes orthodoxae veritatis administros, lingua illius populi gna-ros, qui eundem populum in fide firmarent et ab haeresi purgarent. Ipse autem suo consilio et auxilio erit illis adju-torio.113 Homines talibus praerogativis omatos invenire po-tuit Nicolaus IV in sua priori provincia. Propterea subito die 23 martii ejusdem anni scribi! ministro Provinciae Scla- 109 K1 a i c , Poviest Bosne, 84. 110 Gr e ¡i d e r e r P. V., Germania franciscana, I, Oeniponte 1777, 184—187. 111 Theiner, Mon. Hung. I, 359—360 nn. 580—581. 112 Klaié, o. c. 88. 113 bf jy; 236 sq, n. 441; W a d d i n g u s , Annales Minorum, ad an. 1291 n. 11 (editio Quaracchi, V, 291). In scquentibus allegamus hanc novissii-mam e-ditionem a. 1931—1934.