60 De jure ad munus pastorale ante C. Tridentinum Bosnae interitum, narrat B. Bernardinus Aquilanus, tunc Vicarius Vicariae Bosnae, quod Turcae adhuc 38 loca fra-trum in Bosna destruxerunt,88 sed tot conventus ilio tempore certe non habebant fratres in Bosna. — Ergo, praeter conventus formales, qui ut tales numerabantur et intrarunt in cathalogos generales Ordinis, existebant et parvae resi-dentiae seu hospitia fundata a oonventibus et erant quasi eorum expositurae pro cura populi simulque centra respec-tivarum parochiarum. Omnia haec adhuc magis confirmantur quibusdam do-cumentis contemporaneis. Sic a. 1457 noibilis vir Nicolaus Testa ex Bosna licentiaim quaerit Romae a S. Sede ut pos-sit »in quadam parochiali ecclesia in Castronovo Regni Bosne sita... aliquem idoneum presbyterum secularem« deputare.89 Ipse quaerit licentiam, quia »in partibus illis ordinis fratrum Minorum profesisores in similibus parochiali-bus ecclesiis et locis deputari consueverint«, quique firmati sunt diversis oonstitutionibus, privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis per sedem apostolic am concessis.90 Similiter eodem anno Radmoy, frater regis Bosnae Stephani, licentiam petit pro capella B. V. Mariae iin Podenubac infra limites Regni Bosnae a se construi facta, nonnullos saecula-res presbyteros deputandi, quia win partibus illis ordinis fratrum Minorum professores in similibus cappelis et locis deputari consueverint«.91 Immediate vero post Bosnae a parte Turcarum occupationem vicarius Vicariae bosnensis et dalmaticae b. Bernardinus Aquilanus de fratribus bosnensi-bus et dalmatinis loquens, hos dicit simplicius incedere, dum illi »bosnenses cum saccularibus magis domestici sunt, ut-pote qui curam parochialem habere a Romana curia compulsi sunt, eo quod in partibus illis nulli saeculares sacerdotes neque alterius cuiusquam religionis habentur«,92 et iterum: "Lemmens, B. Bernaridini Aquilani Chronica fratrum minorum ob-servantiae, Romae 1902, 110. 89 T h e i n e r , Mon. Slav. Mer. I, 428 n. 607. 90 Ibiidem. 91 Theiner, Mon. Slav. Mer. I, 428 n. 608. 92 Lemmens, B. Bernardiini Aquilani Chronica fratrum minorum ob-serv., 110.