28 De initiis muneris pastoralis Franciscanorum ne provisa Vicaria celeriter crescere coepit et ultra limites quoque Bosnae expandi continuavit. Primum conventum in Milesevo ipse banus Stephanus construi ferisse fertur.142 Anno vero 1347 acquiruntur duo loca, unum in Stagno, alterum in Dakovo.143 Deinde a. 1357 Papa Clemens VI licentiam concedit recipiendi alia duo loca: in Cetina unum, in Crupa vero alterum.144 Anno au-tem 1372 Gregorius XI erigere permittit unum locum in Roinich (Rudnik?), alia duo in dominio regis Rasciae, u-num in Glaès dominio regis Hungariae, atque alia novem in civitatibus Bosnae, Rasciae et Basarat.145 Idem denuo eo-dem anno 1372 erigi concedit sex loca in metis Hungariae circa Sebes et Majoretti Vlachiam, circa metas Bosnae in Absan et Corbavia.146 Anno vero 1374 eisdem facultatem facit alia septem loca recipiendi in contratis seu partibus Tinnin, Vilkrika et Vrbas.147 In insula Corcvra jam 1383 suum conventum habent.148 Ita ergo haec Vicaria vertente saeculo XIV septem custodias et plus quarti 42 monaste-ria numerabat149 atque vastissimam regiionem septentrio-nalem peninsulae Balcani a mari Adriatico ad Pontum us-que Euximum pertingens occupabat.150 Attamen in tam magna communitate ingenti amplitudine laborante divisiones necessario oràri debebant, uti se-quentis saeculi eventus comprobarunt. Anno enim 1448 se-parantur conventus Hungariae et in specialem Vicariam constituuntur. 151 Confinium inter utramque Vicariam sta-tutum erat flumen Sava.152 Anno deinde 1464 Vicariae Bos- 142 O t h m e r , o. c. 30—31. 143 BF, VI, 194—195 n. 407.; FermendiinE., Chronicon observantis provinciae Bosnae Argentinae Ordinis s. Francisci Seraphici, Zagreb 1890, •8, nota 1. 144 BF, VI, 300 n. 712, 302 n. 718. 145 Theiner, Mon. Hung., II, 116 n. 231. 143 Ibidem II, 140 n. 276. 147 BF, VI, 535—536 n. 1343. 148 Jelenic, Kultuira li bosanski Franjevci, I, 36. 149 Ibidem, 37—38. 150 H o 1 z a p f e 1, o. c. 146. 151 BF, Vili, 592 n. 1165. 152 Ibidem; Rupiic, o. c. 35.